5*9* V. VI. VITA ET MIRACULA liquoris infusum ori deglutivit, et loquelam statim sic recuperavit, quod ab astantibus intelligi potuit* In crastino autem, hoc est in die Sabbati, ad missam de Beata virgine in capellam suam duci se fecit, et tunc magis verba proferre potuit, sed quæ volebat dicere, totaliter exprimere nequivit. Sequenti vero die Dominico transivit usque Ullathunir f) et inde indie Lunae in exaltatione S. Crucis usque Upsaliam peregre profectus est; su pra dictis fratre Israele, Domino Haquino et Kanuto implentibus vo tum quod fecerant. Ipse autem Dominus Magnus juxta domum lateri ciam Fratrum minorum de navi discessit, et qui vix ad magnum spatium ab Ecclesia Cathedrali distantem, modicum spatium alienis posse duci manibus putabatur , per se nudis pedibus, comitatus XX famulis et am plius similiter incedentibus, ad reliquias Beati Erici accessit, et illic plenius usum loquendi recuperavit, et pretiosum obtulit Baldekinum Mar. tiri glorioso. Prædictum miraculum contigit Anno Domini M°CC°XC° tertio. XXI. Dominus Martinus Presbiter Ecclesiae Löst um rf) narravit, quod quidam Parochianus suus, Olavus nomine, gravissimum a festo Paschae usque ad festum Beati Olavi patiens dolorem capitis, vovit se limina Bea torum Olavi et Erici visitaturum, si per illorum interventum Dominus illi desideratam tribueret sanitatem. In nocte igitur Beati Olavi cum paululum dormitaret, apparuit ei reverenda quædam persona, dicens ei, ec- ce, sanus factus es: Ideo ad Sanctum Ericum venire, et unum solidum albae monetae, quem habes, offerre debes. Evigilans ille plene curatum se statim sensit, et votum suum Anno Domini M°CC Ü XC° quarto in festo Beati Laurentii devotus implevit. XXII. Praedicti etiam Domini Martini presbiteri bos cadens in terram su bito mortuus putabatur, et nullum in illo apparuit vitae signum, nisi quod alter oculorum illius modicum palpitabat. Cum autem famuli cum cul tellis pe es jacentis arriperent, quasi corpus exanime excoriaturi, ut usi bus hominum magis quia occisum, et non quia per se mortuum, haberi aptum, possessor eum Beato Erico, si mortem evaderet, permisit. Cessant paululum famuli ab excoriatione, et bos movere se fortiter coepit, post modicum et plene convalescens Beato Erico in festo Beati Laurentii ob latus fuit e). XXIII. Vir quidam in Parochia Walum/) in tantam mentis alienationem mcidit, ut manu propria guttur sibi horribiliter incideret per transversum. Vi- /} Wåhla. c) Ullluna. d) Löf*U.