te Cfr. supra Caji. XI. h) De eo vide supra Cap. XVIII, 248 Ijr. VITA s. ANSCHARII beatus videlicet Petrus , eis Do c törem et Pastorem destinare deberet. Qui bus cum ille respondisset: Iste est, quem debetis habere Pastorem, Do minum Episcopum coram se stantem proponens, visum est ipsi, quodterræ motus fieret magnus, et ipse in terram cecidisset, et quod venisset vox super eum* et magna svavitas in ment#, unctio videlicet Spiritus Sancti, ita ut se quasi innovatum sentiret in gratia Christi. Vox vero, quæ venit, quasi benedictionem super eum fudit. Post hæc iterum, sicut ipsi vide batur, jam dicti viri admonuerunt Apostolum, quo eis doctorem quemli bet destinaret. Contrarii tamen esse videbantur his, quæ ille eis ante proposuerat. Quibus ille quasi indignando respondit: Nonne dixi vobis, quia hic esse deberet, qui in praesentiarum stat? Quid dubitastis? Nonne audistis vocem super eum Spiritus Sancti ad hoc delapsam, ut eum vobis consecraret Pastorem? Quo dicto, somno expergefactus, quod triennio ante viderat, quam ad Bremensern regendam invitaretur Ecclesiam, certus o- mnino factus est, quod alicubi in nomine Domini ire deberet, sed quo, nesciebat. Postquam vero Regio jussu ad praedictam Ecclesiam venit, et eam in honore S. Petri consecratam didicit, et nonnullos quoque ibi in venit, qui eum non libenti reciperent animo, recordatus est visionis suæ, hacque de causa consensit, ut illam regendam susciperet Diœcesim, nam aliter nunquam se hoc facere voluisse attestando dicebat. Eo quoque tem pore, quando cellam prædictam Turholt i) habuerat, quoniam omnis ei cura de vocatione gentium erat, ut eis in sua Legatipne proclesse potuisset, nonnullos pueros ex Nortmannis vel Sclavis emptos in eadem cella causa discendi ad sacram militiam nutriendos posuerat, quorum quosdam praedi ctus Reginarius k), quando cella ipsi data est, inde abstulit, et ad suum servitium misit. Qua de causa cum nimium esset DominUs Episcopus anxiatus, post paululum visum est illi, quod venisset in quamdam do mum, invenissetque ibi et venerandum Regem Carol um,; et ipsum Re- ginarium, quos ipse, ut ei videbatur, de eisdem pueris increpavit, asserens, quod eos ad Dei omnipotentis servitium nutrire disposuerit, non ut, Regi- nario servirent. Quo dicto visum est ei, quod idem Reginarius levato pe de suo ad os calcitraret Domini Episcopi. Denique hoc facto mox visum est ei, quod Jesus Christus propter eum astaret, diceretque Regi præfato pariter et Reginario : Cur, inquit, hunc hominem vos tam turpiter de honestatis, scitote, quia ipse Dominum habet, et vos de hac causa non eritis immulctati. Quo dicto, ipsi exterriti facti, conturbati sunt : Dominus vero Episcopus evigilavit. Quod illi ostensum, quia verum fuerit, testatur ultio divina, quæ super ipsum venit Reginarium. Nam non multo post iram Regis meruit, et cellam ipsam, una cum omnibus, quæ ex parte Re gis habebat, perdidit, nec ulterius in gratiam pristinam redire potuit. CAPUT XXXI. Illustrationes divinœ. Miracula. Verum de Pastorali ejus gratia qualis quantusque extiterit, præter- iisse ne videamur, in illo certe probavimus, quam verum sit, quod beatus Gregorius, in figura pastorum, qui in nativitate Domini super gregem suum vigilabant, de Pastoribus Ecclesiæ dixit: Quid est, inquit, hoc, quod vigi lan