Ill, VITA S. ANSCHARII aSo y) Scii. Gothia. z) Cfr. Ad. Brem. p. 8. irist. Archiep. Brem. p. 70. multitudo populi unanimis effecta, elegit, ut secum et Sacerdotes essent, et quæ competebant mysteriis Christi, apud eos sine contradictione fierent. R.ex itaque surgens a placito, statim cum misso Domini Episcopi suum dire xit nuncium, mandans populi unanimitatem ad suam voluntatem conver sam, sibique hoc per omnia placere, nec dum tamen se plenam licentiam ei concedere posse, donec in alio placito, quod erat in altera parte regni sui y) futurum, id ipsum populis ibi positis nunciaret. Tunc iterum bo nae memoriae Pater noster consveta sua requirens subsidia, divinam cle mentiam intentius exorabat, cum ecce placiti tempus advenit, et Rex praeconis voce legationem Domini Episcopi, atque omnia pariter, quæ in priori placito dicta et acta fuerant, intimari fecit. Divina ergo providen tia largiente, omnium corda ita adunata sunt, ut prioris placiti consen sum cuncti laudarent, et se quoque his assentire velle modis omnibus faterentur. CAPUT XXV. Ecclesia constructa in Svecia. Hoc itaque facto, convocato ad se Rex Domino Episcopo, quæ fue rant gesta, retulit; sicque omnium unanima voluntate et consensu decre vit, ut apud eos et Ecclesiæ fabricarentur, et Sacerdotes adessent, et qui- cunque vellet de populo , absque contradictione fieret Christianus. Domi nus autem et Pastor noster praedictum nepotem venerabilis Gautberti Episcopi, Eribertum nomine, manibus Regis commendavit, ut suo auxilio et defensione munitus, mysteria divina ibidem ageret. Cui etiam Rex in præfato vico atrium unum ad oratorium dedit fabricandum: Do minus quoque Episcopus Presbytero ad habitandum alterum cum domo emit; præbensque idem Rex benignissimum circa Dominum Episcopum dilectionis suæ favorem, fidelissimum quoque in omni parte suis circa Christianae Religionis cultum se fore velle promisit z). Sicque per Domini gratiam rite omnibus peractis, Dominus Episcopus ad sua reversus est. CAPUT XXVI. Incrementum Ecclesiæ in Svecia. Porro angustiam maximam mentis, quam in ipso perpessus est iti nere, dum illud iter pararetur, Domino revelante, Pater noster sanctissi mus ante praescivit. Visum est namque illi quadam nocte, quod tempus esset Passionis, et quod ille praesens adesset, cum Dominus Jesus Christus a Pilato duceretur ad Herodem, et ab Herode ad Pilatum; denique cum a Judæis et militibus sputa et opprobria patiens, per omnia membra ver beribus, ut ipsi videbatur, afficeretur, ipse non sufferens illum sic puniri, accurrens, opposuit se post dorsum ejus verberantibus, omniaque verbera, quæ illi infligebantur, ipse in corpore suo susciperet, excepto, quod sta tura procerior capiti illi eminentior videbatur, et idcirco illud defendere non poterat. Hanc itaque visionem miles Christi invictus quid significa ret prius non cognovit, quam de hoc itinere reversus mente tractavit, quanta opprobria et irrisiones ibi sustinuerit, et in quanta angustia fuerit, quantasque blasphemias in Deum illatas ibi sustulerit. Nam quantum ad ejus