PER S. REMbERTUM. 209 devoverunt. Interim Hex præfatus curn Danis agere cœpit, ut sorte per quirerent, utrum voluntate deorum locus ipse ab eis devastandus esset* Multi, inquit, ibi sunt Dii potentes et magni, ibi etiam olim Ecclesia con structa est, et cultura Christi a multis Christianis ibi excolitur, qui for tissimus est Deorum, et potest sperantibus in se quomodo vult auxiliari. Necessario ergo quaerendum est, utrum divina ad hoc voluntate incite mini. Quod illi, quia sic apud eos moris erat, nequaquam abnuere potuerunt. Quaesitum est igitur sortibus et inventum, quod cum sua hoc prosperitate nullatenus perficere possent, neque locum ipsum eorum de praedationi a Deo concessum. Iterum quæsitum est, in quam partem itu ri essent, ubi sibi pecuniam acquirerent, ne forte vana spe frustrati ad sua vacui remearent. Ceeiditque sors, quod ad urbem quandam longius inde positam in finibus Slavorum ire deberent g). Hoc ergo illi, videlicet Dani, quasi divinitus sibi imperatum credentes, a loco memorato recesse runt, et ad urbem ipsam directo itinere properarunt, irruentesque super quietos et secure habitantes, improvise civitatem illam armis ceperunt, et captis in ea spoliis ac thesauris multis, ad sua reversi sunt. Rex vero ille/;}, qui ad eos depraedandos venerat, pace cum eis foederata, argentum quod ab eis i) nuper acceperat, reddidit, et apud eos aliquamdiu resedit, volens °) genti suas reconciliari. Sicque Domini gratia, propter fidem servi sui Heri- garii, populum illius loci ab hostium incursu liberans, bonis suis restituit. Quo facto ipse in conventu populi publico, eandem rem proposuit, et ut quis Deus esset intentius providerent, monuit. Heu miseri, dicens, vel jam intelligite, quod vanum sit a daemonibus auxilium peiëre, qui non possunt tribulatis subvenire. Suscipite fidem Domini mei Jesu Christi, quem probastis verum Deum esse, qui vobis, nullum habentibus refugium, suæ miserationis tribuit solatium. Nolite ultro culturam superstitiosam quaerere, et inani sacrificio idola vobis placare. Verum Deum, qui omni bus, quæ in coelis et terris sunt, dominatur, colite, et ipsi vos subjicite, ipsiusque omnipotentiam adorate. Denique post hæc tanto alacrior, quan to frequentibus Domini beneficiis in fide robustior factus, publice, ubi cunque aderat, partim exaltando virtutem Domini, et fidei gratiam cunctis nunciabat. Sicque bonum certamen usque ad finem süæ perduxit vitæ: Consummatoque boni operis cursu, langvore ingravescente, astante jam dicto Ardgario sacerdote, divinae commendatus clementiae, communione sacra percepta', feliciter in Christo obiit. De cujus fidei constantia multa adhuc dici poterant, sed quia brevitati studuimus, hsec sufficiant. CAPÜÏ g •) Refert Helinoldus, in Chron. Slav., civitatem opu lentissimam , Vi n 11 e tam l. Jumnetam, a quodam Da- norum Rege, maxima classe stipato ,funditus eversam lu isse. cfr. q uæ ad hunc locum monet Langebek, 1. c. p. 46 1 . h) Autnmdus. i) Scii. Bircensibus.' *) Ed. Ornbjelm. et al. perperam: nolens. ToM. 11 • 53 .