208 III. VITA S. ANSCHARII sine sui exercitus damno multo suæ necessitatis fruerentur commodo. Illi ergo promissis muneribus deleetati, et thesaurorum acquisitione avidi, in auxilium ejus expeditorum ad pugnam hominum viginti et unam naves impleveruntj et cum eo destinaverunt. Ipse vero de suis naves habebat undecim. Exeuntes ergo de Danis , ad vicum insperate venerunt memo ratum. Forte tunc Rex ipsorum longius inde aberat d), et Principes ac po puli multitudo congregari non poterant: Tantum supradictus Ilerigarius praefectus ipsius loci, cum eis qui ibi manebant negotiatoribus et populis, praesens aderat. In magna ergo angustia positi, ad civitatem, quæ juxta erat e) confugiunt; coeperunt quoque diis suis, iriirno daemonibus vota et sa crificia plurima promittere et offerre, quo eorum auxilio in tali serva rentur periculo; sed quia civitas ipsa non multum firma erat, et ipsi ad resistendum pauci, miserunt ad eos legatos, dexteram et foedus postulan tes. Quibus Rex praelatus mandavit, ut pro redemptione ipsius vici cen tum libras argenti persolverent, sicque pacem haberent. Quod illi, ut petebatur, statim miserunt, et a Rege jam dicto susceptum est. Porro Dani graviter hujusmodi ferentes conventionem, quia non sicuti disposue rant, actum fuisset, coeperunt velle super eos irruere, et locum ipsum funditus depraedari atque incendere; dicentes unumquemlibet negotiato rem plus ibi habere, quam sibi oblatum fuisset, et nullo modo se tantam calumniam sufferre posse. Cum haec ergo inter se agerent, et ad diripien dam urbem, in quam Byreenses confugerant, se praepararent, hoc quoque illis innotuit. Unde rursus pariter congregati, cum nullo modo vires ha berent resistendi, nullaque eis spes esset refugii, ad vota et sacrilicia ma jora dus suis offerenda se invicem cohortabantur. Contra quos iratus fidelis Domini Herigarius: maledicta sunt, inquit, a Deo vota et sacriticia vestra cum idolis vestris. Ouamdiu vultis daemonibus servire, et vos ipsos ad perniciem vestri votis inanibus in paupertatem redigere? Ecce multa ob tulistis, et ampliora vovistis, insuper et centum libras argenti dedistis. Quid profuit vobis? Ecce omnia quae habetis veniunt diripere: uxores ve stras et filios ducent captivos, civitatem et vicum f) igni succendent, et vos gladio peribitis. Quid ergo prosunt vobis simulachra vestra? Ad quam vocem illi omnes perterriti, et quid agerent, nescii, unanimiter responde runt: Salus nostra et consilium in tua sit deliberatione, et quicquid nobis suggesseris, procul dubio faciemus. Quibus ille: Si, inquit, vota spondere vultis, vovete et reddite Domino Deo omnipotenti, qui regnat in coelis, et cui ego in conscientia pura et fide recta deservio. Ipse omnium Domi nus est, et in voluntate eius omnia sunt posita, nec est qui ejus ditioni possit resistere; si itaque ejus auxilium toto corde petieritis, omnipoten tiam ipsius vobis non deluturam sentietis. Accepto itaque ab eo consilio, cuncti unanimes et voluntarii exeuntes, sicut sibi consvetudinis erat, in campum, pro liberatione sibi jejunium et eleemosynas Domino Christo devo- d) Si Rex tunc, ut Langebekio Laud improbabile videtur, extra regnum fuerit, conjicere licet, eum, mo- ie a majoribus recepto, in expeditione bellica fuisse adversos transmarinos populos, et forte Choros 1. Cur- I an dos, de quibus infra Cap. xxvir. dicitur ”eos Sve- onum principatui olim subjectos fuisse.” Opportunum illud momentum ad regnum paternum recuperandum observavit Anundus. Rex ille, qui tum longius aberat, creditur fuisse Biörno Haugensis, patruus Anundi de quo supra p. uo6. cfr. Langebek, I. c. p. 45g. e) Scii. Sigtuna vetus, quæ paullo inferius Urbs appellatur. ./) ^ er 0 i vitalem intelligitur Sigtuna vetus, per Vicum autem Barca, cfr. quæ in pagina proxime an- tecedente observavimus.