T. TI. VITA $. AN SCII AUI T I78 111'agna prudentia regna laudabiliter gubernasse judid'arat. Dr tanti itaque Impera loris excessu ipse nimio terrore perculsus, rursus ad se coepit redire, ei admonitionis sanctae Dei genitricis ad memoriam verba reducere. Sicque postposita omni levitate, compunctionis divinæ coepit amore langvescere, totumque se in Dei servitutem convertens, orationi et vigiliis atque ab stinentiae operam dedit. Cumque his virtutum excerciiiis verus Athleta Domini insisteret , atque in hac gravitate permanenti mortuus illi mundus fieret, el ipse inundo. Adveniente die Pentecostes, gratia Spiritus Sancti, quae in eadem festivitate super Apostolos effusa est, mentem illius, ut cre dimus, illustravit atque exhilaravit. Visum est illi eadem nocte, casu su bitaneo mori debere, et in ipso mortis articulo Sanctum Petrum Apostolum et Beatum Johannem Baptistam in adjutorium sibi invocasse; cumque ani ma, ut ipsi videbatur, egrederetur a corpore, ac statim in aliam pulcher rimam speciem corporis omni mortalitate carentis appareret, sub eodem momento mortis et admirationis, apparuerunt praefati viri. Quorum unus erat senior, cano capite, capillo plano et spisso, facie rubenti, vultu sub tristi c), veste candida et colorata, statura brevi, quem ipse S. Petrum esse, nemine narrante statim cognovit. Alius vero juvenis erat statura proce rior A), barbam emittens, capite subfusco atque subcrispo, facie macilenta, vultu jocundo, in veste serica, quem ille S, Johannem omnino credidit. Hi itaque eum undique circumsteterunt. Porro anima ejus egressa, statim, in immensa claritate, qua totus mundus implebatur, sibi videbatur esse: per quam claritatem illum nullatenus in aliquo laborantem, sancti suprâ dicti miro et ineffabili modo ducentes, cum pervenissent ad locum quem dam, quem ipse ignem purgatorium esse, nemine narrante, certissime scie bat, ibi eum dimiserunt. Ubi cum multa passus esset, praecipue tamen tenebras derisissimas, pressurasque immanissimas, et suffocationes visus est tolerasse; atque omni memoria ablata, haec solum excogitare sufficiebat, quomodo tam immanis posset existere poena. Cumque per triduum, ut ipse putabat, ibi cruciaretur, quod spatium ille mille armis longius, propter immensam poenam, visum est, rursus praedicti viri redeuntes, iterumque illum hinc inde circumstantes, et longe majori quam prius alacritate lae tantes, atque in omnibus inulto s va vius incedentes, per majorem, si dici possit, claritatem, gressum immobili sine via corporea ambulantes duce bant, et ut verbis ipsius utamur: ”Videbam, inquit, a longe diversos so ciorum ordines, quosdam vicinius, quosdam vero longius ab oriente assi stentes, ad orientem tamen respicientes. Ipsumque, qui in oriente appa rebat, collaudantes, quidam submissis capitibus, quidam supinis vultibus e), tensisque manibus adorabant. Cumque pervenissemus ad locum Orientis, ecce viginti quatuor Seniores, secundum quod in Apocalypsi scriptum est, in sedibus sedentes, servato introitu amplissimo, apparuerunt, qui et ipsi reverenter ad orientem respicientes, ineffabiles Deo laudes promebant. Laudes vero in commune canentium suavissimam inihi refectionem inge rebant. c) Optime récldiîitm S Ve liée : nt>hot iitll trmlln. e j Supinis vultibus: "stodo sirvnlf” Vox rara.' <0 Statura procerior : *’ /iunx holi tftr Iwgir” Sta- JJon alio loco observavit Cei. Ihre, ut nos elocet ia suo tura brevi: "hans boli 1 'Ctr slakioler." B 0 l, Hål g, Inin- Glossario SveoG. ad h, v. eus, venter, quod inter caput et pedes medium est.