T. CHRONICA i6o ventiones et reditus suis usibus deputavit, feuda et castra paucft de militia concedendo, propter quod minus quam necesse erat, a Nobilibus amaba tur /). Scientes igitur Daci et omnes hostes sui, hæe, qux dicta sunt,ita se habere, bellis eum continuis fatigarunt, incessanter regnum suum bel licis incursibus tribulando, ut tandem timore vel laboribus attædiatus, cederet ; vel propter eum incolis regni tam continuo et multipliciter tri bulatis, oriretur contra eum indignatio, taedium et invidia subditorum. Vix enim erat annus aliquis sub suo principatu, quin oporteret ter aut quater, aut pluries in anno civitatenses et rusticos, cum militaribus et ingenuis, ad defensionem regni evoeari, et exereitum expediri, unde tam nobiles quam plebei ad ultimam redacti sunt paupertatem ni). Usi sunt au tem hostes ejus hac versutia et cautela, ut etiam cum nullam irruptionem in regnum facere oogitarent, simulabant tamen et effingebant se adversus Regem in grandi exercitu et potentia incursuros, ut ille de extremis regni sui rusticos et alios in auxilium evocaret, et tam ipsos expeditos ad bel lum, quam incolas, per quos transitus erat, nimia vexatione gravaret. Hoc autem per singulos annos et per singulos fere menses, illusorie quidem per hostes, sed frustratorie et damnose per incolas agebatur. Erat autem miseria grandis in regno, dum supra numerum multipli carentur , qui rusticos tribularent, et nemo succurreret ab hostibus de fendendo. Habebat enim Rex Carolus præfectos nequissimos, et ad extor quendam ultimam, quam rustici habebant pecuniam, callidissimos et peri- tissimos, qui sub specie justitiee conservandae et injustitiae puniendae, erant in Legisterio doctissimi. In tantum autem Legisterium praeticabant, ut vix inveniretur in regno unus rusticus, qui non esset a praefecto suo in pecunia et rebus aliis talliatus. Hi omnes de pauperibus divites facti, cum regnum turbaretur ab hostibus - y in Contractis sibi concessis quieti et liberi remanserunt. Rustici vero , tam multipliciter et graviter talliati, mitte bantur ad hostes, et cum tam dilecti fuissent a Principe, et tam gloriosi per eum et propter eum effecti, dum esset in angustia constitutus, non erat nec unus eorum, qui ad succurrendum ei vel manum moveret aut pe dem. Cum enim aemuli Regis contra eum in regno insurgerent, isti se sponte captivandos obtulerunt, ut in nullo periculo esset pecunia eorum grandis T quam ob sui magnitudinem erat difficile custodire. Insuper et equi Regis continue ferebantur per regnum, a rusticis jam pene fame ex stinctis pinguissime pabulandi, quorum ductores et ascensores mira impie tate miseros tribulabant, nunquam contenti de his, quæ pauperes, juxta posse ultimum w), offerebant. Hi igitur officiales et servi Regis virtuosi in tantum eum reddiderunt regnicolis odiosum, ut tandem contra eum arma sumentes et bella moventes exturbarent a regno. Erat autem et a principio creationis Dni. Caroli Knutson in Regem, et multo tempore prius, quædam displicentia et mentalis saltem dissentio inter ipsum Dnum. Carolum et Dnum. Iohannem Benedicti, Archiepi- scopum Vpsalensem. Tum quia Dnus. Carolus, cum esset Marscalcus et l ) Vetus annotatio in Cod. Mscr. Bibi. Ups" în Tomo priori Sect. I. p. 260 allata, characterem R. Caroli exprimit : ”Höfligh doch girigh , ok vil le göra Adelen lijka med Bönderna.” m) Cron. Rhythm, minus, Cod. pag. 260: 7 ’Jak molllie niilli egit land lorgäsla guber- Med mikith folk ok marglia Bästa. .Tak fördhe ok örlogh ok hard lian gny } IBcs jak fan slut i hvargBan by. Thil Riddarskapith satthe jak föglia tro Thet var mik sjelff. til en stor uro.” n) Svetice: eller yttersta förmåga.