ERIGI OLAI 169 i Principibus Alemanniæ convenerat in Vilsnack, quos omnes in sui adjuto rium adversus Regem Carolum invitabat. Sequenti igitur aestate Rex Chri- stiernus cum grandi exercitu intravit Vestgothiam, et ingressus Ludosi am, fortificavit eam fossatis et moenibus, et aliquanto tempore ibi moram ducens, tractatus habuit occultos cum his, qui castra, Regis Caroli nomi ne, occupabant, ut postquam terram totam aut partem aliquam notabi lem obtinuisset, liberum haberet ingressum in castra. Sicque magna pars Vestgothiæ sibi coepit homagio adhaerere. Rex vero Carolus eidem, ut praetendere videbatur, occursurus, circa silvam Tijwedh mutato consilio retrocessit. Audierat enim, quod unus Dacorum exercitus ad oppidum ap plicuerat Stokholmense, unde festinabat loco succurrere principali. Daci igitur, quorum duces et principes erant Olavus Axelson et Magnus Green, qui ad Regem transfugerat ab oppido Stokholmensi, bellandi virtute re pulsi, audito Caroli Regis adventu, longius ab oppido recesserunt. Expe- ditq igitur per Regem navali de Holmis exercitu, lento discessu hostes paulatim et morose versus rnare se conferunt; Suecorum enim exercitus pugnans, quasi vincere nolens, habens Dacos Capitaneos, jactis anchoris, lingua e) dimicabat, et pila mittebat in auras. Rex vero Christiernus ali quantulum, in Yestgothia commoratus, Ionecopiam adiit, silvam Holwedh cum exercitu transiturus. Præmisit autem partem exercitus cum certis Capitaneis, ut viam sibi securam facerent. Quibus occurrens in eadem silva Ericus Nyperz f) cum parva potentia rusticorum, occidit circiter CCC. ex eis gO, et quosdam nobiles captivavit. Unde metrice: Complures Hulevidh de Dacis Julio doda nidh : Dat finem rixce Dacis then Svenske Polyxe h). Tunc Rex Carolus animosior factus, accessit ad Vastenas *), et inde misit pr,o Capitaneo Tordonem Bonda k ), cum electa familia sua propria, in Vestgothiam, ut si quomodo heri posset, Ludosiam reduceret ad obe- dientiam et homagium> et cætera, quæ expedire videbantur, suo nomine attentaret. Ille vero ingressus Vestgothiam summo diluculo, cum adhuc tenebræ essent, irruit in Ludosiam et Dacos, pro custodia loci relictos, circiter LX. adhuc semivigiles captivavit, ac eorum spolia divisit cum sociis. Reducto igitur oppido ad Caroli Regis homagium, etiam castrum Axawald cum astutia ascendens, ad manus Regis Caroli revocavit. Ten dens igitur Rex Carolus in Vestgothiam, castra quædain recuperavit, quæ transfugae commiserant ad manus Regis Christierni hrma custodia observari. Erat quippe Rex Carolus homo proceræ et elegantis staturæ, pulchrae faciei, et per omnia corporis organa regiæ dignitatis speciem praetendebat. Erat et homo callidi et sagacis ingenii, prudentis eloquii, et cautus in responsis. In rebus vero bellicis minus, quam tali officio expediebat, in structus, meticulosus et timidus, et ad congregandam pecuniam et sibi providendum plurimum ingeniosus. Vnde totum regnum, et omnes ob- ven- c) Cod. 2. 4 linguis. Messenius male: lignis. }) Cfr. Lagerbring, 1. c . p. 482. g) Chronol- N:o ,8. 1 . c. pag. 6 q quingentos numerat. 16 3 H 6 h) Cod. i. 2. 5 . desunt. ') Cfr. Diar. Wazsten ad an. i 455 . k) R. Caroli patrui lilius, de quo lUiytlim. Chron. J ’Her Tord Bonde skulde Holvitzman vara, Han var en unger inan sva röst (rask, rüstio) Och till sitt liifF en liälad tröst. Han var Kommgsens faderbroder näste, Ty trodde ban bottom thtet bäste : Sitt ljofvasin (electa familia ma) fick han ho nom i thy Som han viste at fran honom ey fly.”