ERIC! OLAI illius, suis omnibus exportatis et castro incenso, navigio diffugit ad Hol- mis. Mirum autem, quod cum vidissent Regem in tanta potentia adve nisse, et oppidum Holmense multosque potentes in armis secum habere, ita se ab invicem dividere sint ausi, Regisque potentiam, iram atque fu rorem in tantum parvi pendere, et pro nihilo ducere, ut se inermes et indoctos ad bella aestimarent posse resistere, et nulla ejus adversa formi dare. Rex autem eorum animositatem considerans, munivit armatis insu lam Domus S. Spiritus r), et fratrum Minorum s) , et loca cetera oppor tuna. Die igitur statuta, firmatis treugis, dum ad colloquium convenis sent, interrogabat Rex, ob quam caussam eum excludere, et regno suo privare niterentur? Illi autem responderunt, non se hoc intendere , sed hoc duntaxat efficere, ut Leges patriæ et privilegia atque libertates et sua cuique jura servarentur, rogabantque, ut judices eligerentur, volentes se super omnibus factis suis in caussa Regis justitiae et judicio se submittere, et nec in minimo juris et justitiae ordinem declinare. Quibus Rex auditis, neque eis consuetas libertates et jura concedere, neque judicii examen vo lebat admittere. Vnde hoc solum ea yice inter eos actum est, ut treugæ essent inter Regem et regnicolas usque ad festum Nativitatis Virginis glo riosae sequentis aestatis t). Jussit autem comburi castrum Stæke, quod tum habebat Iohannes Kröpelin in commissis, timens, ne forte Sueci id acciperent occupandum. Conclusum est igitur die Martini «) de treu gis firmandis, et quod Praefecti et Officiales Regis, non se intromitterent de tributo levando, nec ad rusticos accederent, sed in locis suis pacifici residerent. Tunc Rex dimissis in castro et oppido Holinensi DC. armatis de exercitu suo, in Daciam remeavit. Sueci vero ibidem congregati, antequam ‘dimitterentur ab invicem, statuerunt Dietam celebrare Arbogis, in octava Epiphaniae Domini r). Vbi eo tempore congregati elegerunt concorditèr Engelbertum in Guber natorem regni, alios quosdam Capitaneos Contractuum statuentes sub ipso, ut in quolibet territorio regni esset, qui prospiceret, si quid periculi immi neret. Quibus, ut praemittitur, congregatis, scripsit Iohannes Kröpelin de Holrnis, significans se velle cum eis conferre, rogans quatenus Sikto- niam pro loco conventionis eligerent. Vbi celebrata est Dieta circa fe stum Purificationis Mariæ x ), veniente illuc cum Kröpelin Commendatore quodam de Prussia y). Tunc praesentes de Suecis, coram Commendatore exponebant singula, unde omnis displicentia et discordia provenissent : In quantis eis scilicet Rex injuriatus fuisset, et quid ipsi in contrarium atten tassent, et quomodo caussam cum Rege discutiendam judicio obtulissent, nec admissi fuissent. Ad quae omnia Commendator et Kröpelin respon dentes, quasi interloquendo et exhortando suaserunt, attentanda esse ali qua apta et convenientia media concordiae ineundae, potius quam judiciale examen et juris ordinem subeundum. Tunc Sueci ad utrumque se para tos et benevolos exhibentes, desiderabant saltem aliquam viam pacis et concordiae attentari. Illi igitur mediatores se fideles in hac caussa spon- r) Hodie Helgeandsholmen. s ) Grâmunkehoim. Hodie Riddarholmen. O Sept. 8. *0 Nov. 11. dentes y) De illo Chron. Rhythm, itat ”1 Stockholm monde en Prytzsk Herre vara Han skulde ok med til Siktuna fara: .... Then Komp t are (Komthur , Commendator) *0 Jan. i4. x j Febr. loto Svenska förstånd« Huru Konungen hade giort them vanda.” 34 . Tam. II.