I. CHRONICA 1 3d bus nobuloruiHi Qua summa ideo puto Dominos Cruciferos de Prussia fuisse contentos; nam Sueci ad inandatum Reginæ bellis continuis Got- landiam infestabant, multa ibidem damna passi, unde fatigati Pruteni hoc modo redemerunt vexationem suam, ut saltem aliquam partem mutui re cuperarent. Nota exinde^ notorium esse. Gotlandiain ad Sueciatn pertinere, quod eam a Ptege Alberto, qui SüeCiam tum tenuit* Domini de Prussia in pignus receperint pro maxima auri sumina. Rex vero Ericus Pomeranus et hujus Reginæ nepos, materteræ suæ moribus in Dacia educatus, ac per eam de suo regimine informatus, regnum Sueeiæ perpetuae servituti sub Dacia subjicere laborabat, ad hoc dirigens motum animi sui, ut regnicolæ ad tantam inopiam volverentur, ne esset eis aliquando possibile vel in minimo reclamare. Sic enim et Philistei tiliis Israel jugum imposuerunt servitutis, ut non esset faber ferrarius in toto Israel* sed unusquisque pro cuspide acuendo necesse haberet a Philisteis opem artificis mendicare. Pro viderant enim Philistei, ne esset clypeus aut lancea * aut aliud genus ar morum in Israel, quo se possent adversus eos tueri. Qua arte usi sunt Persæ* obtento suo tempore monarchies principatu. Moris erat Persis Du cibus tunc temporis, omnem ducere in arma domum. Hoc enim prudenti consilio exstitit adinventum, ut omnis domus Persarum potens esset et docta in armis, ut scilicet dum opus esset, potentes essent Persæ subju gare et sub jugo tenere ceteras nationes* Ad quem linem tendit et Canti cum illud: Nutriat hunc Suecia, Norvegia vestiat illum; Militet ex Dacia, per tempora Rex sua multa u). Sic enim dictum est Regi Christophero : Swerike skal tdher fSdha; Norike sfat cdher klddha; medh Danmarck skole j stridha v ). Mortua autem Regina præfata, cum Rex Ericus liberam administra- tionem regnorum, et pleno jure fuisset assecutus regium principatum, as sumpsit Consiliarium quendam Militem, Dnm. Hinricum K ôningxmarh, cujus consiliis per omnia ducebatur. Hic igitur de regno Sueeiæ, tale de dit Regi consilium de tributo perpetuo imponendo, ut de singulis Contra ctis, Territoriis,. Districtibus et Civitatibus solverentur certæ denariorum summae, in hunc finem, ut quantumcunque regnum hominibus vacuare- tur> sive pestilentiis, sive guerris, sive modis aliis: quantumcunque et iam homines depauperarentur angustiis et caristiis, talliationibixs j sicut ipse facere intendebat, nihil Regi in suis obventionibus deperiret: solverent enim vivi pro mortuis, et habentes aliquid pro nihil habentibus essent perpetuo obligati. Et ita tributum, quod suo tempore de regno solveba tur, non erat legale, nec ab antiquo consuetum, sed præfati Consiliarii sui astutia adinventum. Quod etiam pecunia daretur pro tributo, non fuerat antiquitus observatum; sed iste erat modus sibi conveniens, ad eva cuandum regnum omnibus rebus, quæ poterant in pecuniam commutari. Iste etiam erat modiis aptus ad transferendum in Daciam, quicquid potuit Svecia comportare, ut veraciter dici posset: Spoliavit Ægyptios, ditavit Hebraeos. Hæc et alia erant, quaï Engelbertum movebant ad apponendum ma num u) Cod. i. 2. Nulriat hunc Svecia, vestiat Nor- v ) Hocce dictum alii referunt y cl R. Margare- vegia, dimicat 'cum Danis. tam, quasi illuti instillaverit R. Erico Pomerano.