£RICI OLAX 127 verent, aut exturbando a regno, aut forsitan occidendo. Præfatum igitur Engelbertum in principem elegerunt, et sic in magna multitudine, in mo dum exercitus, usque ad Arosiam processerunt. Sed occurrentes quidam de Consiliariis regni, modis quibus poterant, animos eorum mitigabant, et ut ad propria redirent suis persvasionibus procurabant, anno Dni. MCD- XXXIII. in autumno. lurabant autem rustici in recessu, nunquam se tri butum Jôsse Erikson daturos. Postquam vero omnia hoc modo pacata fuissent, et illi ad propria rediissent, praefatus Jôsse Erikson, missis satellitibus suis, reditus et ob ventiones consuetas exigi faciebat. Unde commoti Vallenses, circa me dium Quadragesimae i?) egressi, castrum Arosiæ obsederunt, et ea vice funditus destruxissent, nisi Consiliarii regni partes suas componendo inter posuissent. Tractatum est igitur in hunc modum : Quod ille Jôsse Erik son amoveretur a castro, et Comes ille, Grefve Hans x) susciperet gu bernandum, qui et ibi Praefectum suum instituit quendam Melchior Gôrz. Sicque rustici ad propria sunt reversi, exspectantes nihilominus, quod Rex administraret justitiam, juxta sua promissa et Consiliariorum scripta, de Jôsse Erikson praedicto. Postquam autem compertum esset in veritate, quod Rex dissimularet, nec ad ista respiceret, sed fama magis invalesceret intentionem Regis esse, graviorem eis tyrannum praeficere ; tunc egressi Vallenses, quasi vir unus, cogitaverunt amovere a castris 0- mnes alienigenas dominantes in populo. In primo igitur congressu combus serunt castrum Borga nes j), inde festinantes ad Kôpungh z ). Quo audito Dominus Johannes Wale, capitaneus illius, dimisso fortalitio, eques prope ravit ad Stakaborgh. Engelbertus autem demolitus castrum convocavit Vestmannos ibidem , interrogans, utrum cum eo consentire vellent ad ex pugnandum extraneos impie dominantes ? Qui omnes una voce consense runt eidem. Igitur Engelbertus per scripta sua convocat Nobiles et ma jores natu, qui propius habitabant et de facili poterant convocari, et con tinuo ad Arosiam festinavit. Occurrit autem ei Praefectus de castro, Mel chior ante dictus, nihil suspicatus adversi, cum de suo beneplacito fuerit institutus; jussit autem Engelbertus statim sibi castrum tradi. Ille vero dilatione petita in crastinum, tradidit die sequenti. Quod acceptum assi gnavit Engelbertus Domino Nicolao Gostaffson, qui sero praecedenti a) ad eum venerat. Hic erat pater Erici Puke. Venerunt et plures Nobiles ad Engelbertum, suis litteris adducti, quibus ille suam intentionem expo nens, adjecit quod quicunque eum non sequeretur, ad liberandum regnum de manibus exterorum, sciret indubie bona sua populanda, nec se posse securum stare in regno. At illi responderunt, justam habemus caussam nos- inetipsos liberandi cum regno, qui nullo privilegio, nulla libertate, sed nec ulla justitia gavisi, ad extremam redacti sumus paupertatem. Nulla autem facta mora Arosiæ, mox ad Upsaliam tendens, convocat Uplanden- • ses ■e) M id fasta, s. Dominica Judica, quæ hoc an no in diem 29 Maelii incidebat. x ) Comes de Rberstcin, dp quo cfr. Chron. Rhylhm p. 67. Uxorem duxit Ermegardem By- n^v. viduam ^ anuli Boetii (Gnap), pL liocce ma— Ljmonio haud contemnenda pars bonorum, quas oh iu reliquerat R. Drolzelus Boetius Joannis (Grip), e . JU ' s in potestatem derivata est. Exstant in Ar chivo Gyllenslierniano litteræ illius datae Suder- copiæ a. i di7 d. 2 Mart, in quibus earumdem ex- hibitori potestatem concessit "at oppâ tala ochined rette fultlöllie och anamine allt thet gottz, som Bo Jonsons ArlFua i Östergötland med urette aff- gangit eller affträngdt är,, hvår the hellst liggia kani” — Vido plura de eo infra. y) In paroecia Hedemora, Dalekarliæ, z i Oppidum Westmanniæ. a) Vespere antecedente.