8 2 I. CHRONICA te et inducente ipso Duce Erico, Comes praefatus pro certa summa pecu niae? Wardberg cum attinentiis tradidit Regi Haquino et effeetualiter as signavit, quod ille mox Duci Erico concessit, cum media terra Hallandiæ. Et nota quod liæc sint gesta regnante in Dacia Rege Erico potentissimo; qui nec Regi Norvegiae favebat, cum quo sæpe dissensit, nec Duci Erico, faciente Regina Sveciæ sorore sua, nec Comiti Jacobo, suspecto pro occi sione Regis Eri ci patris suij et tamen se de his tractatibus, de castro Ward berg et terra Hallandiæ , minime intromisit, quasi diceret : nihil ad nos de his, quæ foris sunt. Anno D:ni. MCCCV. facta est concordia inter Regem Birgerum et fratres ejus, Dominos Duces in die B. Sigfridi fc). Similiter inter Kegem Daciæ et Regem Norvegiæ , sed parum duravit. Eodem anno obiit Do minus Nicolaus Allonis Archiepiscopus Upsalensis et postulatus Dominus Nicolaus, prius Episcopus Arosiensis c). Hoc anno captivatus est per Regem et Duces, Dominus Tyrgillus Knutson, Marscalcus, et quondam regni gubernator, et horum fratrum Principum tutor et educator. Captus est autem in Lenom, et compedi bus constrictus, ad Stokholm perductus et incarceratus, et tertia exinde die' celebratum est divortium inter Valdemarum Ducem et Christinam, ti liam Domini Tyrgilli, qui Ducem Valdemarum de sacro fonte levaverat. Captus est circa festum Nicolai d ), et circa carnisprivium e) in Sudramalm decapitatus, et ibidem sepultus, negata ei ecclesiastica sepultura. Sed circa festum Pentecostes obtentum fuit a Rege, ut inde translatus, sepe liretur apud Minores conventus Stokholmensis f). Hæc egit in eum Rex Birgerus consilio fratrum suorum Ducum, nesciens ad quem finem tende rent consulentes, qui eodem anno ipsum Regem captivarunt Consiliariis de stitutum. Fiunt enim amici Herodes et Pilatus, ut crucifigetur Christus. Eodem anno captivati sunt a Duce Erico, Dominus Benedictus Le gifer Vestgothorum, et Dominus Gunno Grijs g). Anno Domini MCCCVI. circa festum Nativitatis gloriosissimae virgi nis A), Duces celebrant nuptias quibusdam servis suis in Bielbo, in multa pompa et solennitate et gloria seculari. Miserunt autem his diebus o- mnein pene multitudinem servorum suorum ad curiam suam Hundhammar, quæ erat circa Kolmaard i), aut ad alia quædam loca Uplandiarum, di ligenter instructorum de agendis. Erat enim Ducum hæc industria in ma lum, ut venirent ad Regem in potentia, sed occulte, quem captivare vole bant. Fama igitur de nuptiarum solemniis illic eos esse narrabat, sed jam eorum exercitus in Uplandia exspectabat. Finitis ergo nuptiis antedictis, continuo Duces cum paucis, post servos præmissos, sine famæ praeconio ascendentes, ad curiam suam Hundhammar equites pervenerunt ; ubi reli ctis equis, et servis assumtis, furtivo discursu venientes ad Mælaren, ubi major poterat navium copia reperiri, quas intrantes, et armis ac viris im- plen- b) Febr. i 5 . Cfr. Cbronol. N:o 16. c) Chron. ArchiEp. p. 68. v. Stiernman, Hisl. P. Nigri, p. 4 i). d) Dec. 6. e) Carnisprivium, Svelh. Fastan, Febr, Cfr. Cbronol. N:o 16. /) De lapide sepulcrali cfr, Cbron. Rbyth Ï. c. p. 3.2 in notis. g-) Nomen ejus in transactione Erici Ducis in Koldmg i 3 i 4 occurrit, ap. Ilvitfeldium ad h. a. h) Sept. 8. i) Kolmärden , silva notissima. Cod. 2. male: Kalmara. Verba vero Chronici Rhythmici inepte tianstulit auctor. Ita illud p. 33 : Hnndhammar tliera gard Han ligger langt östan Kalmard.