54 I. CHRONICA batur libentius' supportatus. Et cum nec sic esset ille contentus, addidit ipse Miles Ioarus: si quod gestum est omnino tibi displiceat, fac de tuo filio quod tibi placuerit, et facile inveniemus, quem in Regem eligemus. Tacuit ille paulisper, et ait: Quem ergo eligetis, cum absque Rege subsistere non possitis, quasi adhuc spem habens, quod ad eum converte rent vota sua. Ad hoc Ioarus: De tunica, qua induor, Regem excutie mus. Tunc ille metuens, ne forte tam ipse, quam filius honore regio privaretur, ratum se habere asseruit, quod per eos de filio erat gestum. Habuit autem Dux Birgerus quatuor filios, quorum senior vocabatur Waldemarus, et hic electus erat in Regem; a:dus Benedictus; 5:us Magnus, et 4:tus Ericus. Erant autem omnes eo tempore adhue juve nes et ad regendum inepti, unde seniori, cui ex officio cura regendi in cumbebat, datus est gubernator, qui eum in singulis dirigebat, Miles qui dam providus et discretus. Et hic quidem personam Regis custodiebat, in moribus ac agendis per eum singulis informabat, et tam ipsum quam fa miliam eius quotidianam regebat. Dux autem Birgerus, pater Regis, de Regni gubernatione se sollicitius intromisit, dispensans ac dividens filiis suis, prout unicuique suppetebat y). Eo tempore creverunt Folkungi in numero et potentia, erantque pa rati ad multa mala, quæ etiam opere perpetrabant, quamvis Dux Fulko z) unde traxerunt originem, fuisset vir virtutis et maximae honestatis. Erat hoc tempore eorum Capitaneus principalis Carolus Domicellus a), qui se Duci Birgero præ cæteris opponebat; propter quod Birgerus diligentius perquirebat, quibus viis posset eum de medio separare. Quo intellecto progenies illa se corroborans, collectis copiis undecunque validum exerci tum congregavit, et juxta pontem Herwadzbro b) cum suo consedit exer citu. Advenit ex adverso Dux Birgerus, et Episcopus Colo: tantum suis blandiciis, juramentis terribilibus interpositis, effecerunt, ut Folkungenses depositis armis, nudi ad hostes transirent per pontem, quod præcipue ausi sunt facere propter juramentum Fipiscopi memorati, de securitate vitae eo rum et pacis emissum. Sed quamprimum venissent, capite sunt truncati. Veruratamen principalis eorum director, scilicet Domicellus Carolus, non erat eo tempore inter illos, et facti sunt amici Dux Birgerus et Carolus Domicellus, sic tamen, ut alter alterius vitam perdere conaretur. Et cum Dux continuo ad hoc tenderet, ut Carolum occideret gladio vel veneno, cujusdam Militis consilio, qui hoc plene cognoverat, fugit e regno ad Mi lites Templarios c) in Prussia. Quo cum venisset, grandis exercitus Li- tuanorum infidelium terram Prutenorum invasit, et Milites Cruciferi, ut his armati occurrerent, se parabant. Interrogatus autem Domicellus, utrum vellet cum ipsis in pugnam procedere, aut in loco securo consiste re, sic respondit: Absit a me, dum pro fide pugnatur, a pugna quiescere; vitam et vires lætanter exhibebo, dum morte vitam mercari invenio. Cum igitur bellum ferveret acerrimum, et præ multitudine paganorum exerci tus caderet Christianorum, milites, qui a latere Caroli pugnabant vicinius mo- Jf) Chron. Rhythm, maj. p, 7. h) In Veslmannia. ”Jmian Svidia” Chron. z) Cod. 2. Folko. Rhythm, njaj. cujus cod. 1, Wesman ne laude addit. «) Junker Carl, in Chron. Rhythm, maj. c) ’Guds Riddare” Clxron. RljyUuu. maj. P* 7 * Crucileros in Borussia appellat.