ÊRICI OLA! 45 regali prosapia, quarn nobilium Sueciæ Procerum oriundus,?)* Concurrunt in hac electione quam plurima , quæ hujus Regis praerogativam extollunt et mirificant dignitatem, videlicet temporis arduitas, providendi necessi tas, personae idoneitas, concors eligentium voluntas. Verum quia hæc ju nioribus in promtu non sunt, aliqua sunt ex his paulisper latius explican da. Temporis arduitas est mystica quaedam ratio, quod hoc decursu tem poris de tali persona regni provisioni divinitus provideretur. Non enim putandum est vacare mysterio /i), quod tali anno gratiae, talis Rex a Deo potius quam ab homine sit electusPnam Mille et Centum et Decem, un de quinquaginta replicantur, sunt apices numerorum: sed et L. annus ju bilaeus est annus, videlicet remissionis, restitutionis et integrae libertatis. Hac ergo temporis designatione, verisimile est aliquid mysticum im portari; maxime cum etiam eo tempore sit missus in Sueciam a Britan nia vel Anglia S. Henricus Episcopus i), vir vitæ bonitate conspicuus, et morum honestate praeclarus, qui tunc Upsalensern regebat Ecclesiam, ut his duobus capitibus, quasi duobus luminaribus magnis, populus terras; illius adhuc in divino cultu novellus, ad veri Dei notitiam illustraretur, dirigeretur et doceretur. Providendi necessitas ex regni vacatione perpen ditur, ne tantum regnum velut acephalum sine capite remaneret. Quan do enim non erat Rex in Israël, faciebat unusquisque quod voluit, et sic ad idololatriam populus est prolapsus. Quæ quidem vacatio intelligi potest sive de jure, sive de facto, sive utroque modo regnum vacasse di catur. Dato enim, sicut habent quædam chroniculæ it), quod ante S. Eri- cum Carolus, filius Suerkeri in regem fuisset electus, nihilominus regnum, etsi non de facto, de jure tamen vacabat. Non enim illa partialis et pri vata Ostgothorum /) electio potuit veris electoribus praejudicium generare. Jam enim dudum per primum regem Sueciæ Christianum Olavum Skot- konung fuerat, lege in perpetuum observanda, cum consensu omnium sta bilitum, quod Reges hujus regni non Gothorum, sed Sueciæ debeant no minari m); ac per hoc non a Gothis, sed a Suecis, dum sibi condistin- guuntur, sunt in perpetuum eligendi. Quorum enim est Rex, illorum est et electio: sed et ilii, qui primum in regnum jure electionis intravit, ln- goni scilicet, filio Philimeri, constituta est sedes et solium apud Upsaliam, cum decreto perpetuo sic manendi, ut non sit habendus pro Rege, qui non fuerit apud Upsaliam sublimatus; unde et locus Mo rast een locus est ab antiquo delectus. Personæ vero idoneitas a vitæ sanctitate et «-eneris no bilitate commendatur, et quidem vitæ sanctitas ex gestorum et totius vitæ progressu evidenter agnoscitur. Erat enim assiduus in orationibus, creber in vigiliis, frequens in jejuniis, in afflictorum calamitate compatiens, in eleemosynis pauperum largus, et illius castimoniae singularis, ut carnem suam jugi cilicio contriverit «), et ne levi quidem contagione macularetur castitas etiam mentis, insurgentes aliquando carnis motus illicitos aquæ gelidæ respersione fugabat. Quod in hoc Rege dixerim castimoniam sin gularem, cum nec Monachi nec Clerici, Dominici corporis et sacri alta ris _ g) Israelis Erlandi Vita S. Ërici. Ëd. Schef- feri p. i. /i) Cod. 4. addit: divino. i) Vita S. Henrici. Benzelii Monuiti. p. 53. Tom . IL 1c) Chron. Pros. p. 246. I) Cod. 2. Westgothorüm vel Ostgothorum.’ rn) Vita S. Sigfndi Benzelii Monum. p. 28. n ) Ex Israelis Erlandi Vita S. Erici, p. 5. 12.