I. CHRONICA ?4 yes uterque habebat. Sed et alium exercitum pedestrem Amundus eduxit in Scaniarn, et illam sibi subjecit. Rex autem Olavus in Selandia cum po- tentionbus Daciæ sic convenit, quod nisi Kanutus infra diem, quem tunc praefixerunt, rediret in Daciam, ipsi Olavum pro Rege susciperent. Qui dam autem Dux Haquinus de Dacia festinavit in Angliam, regi narrans Kanuto rem gestam ex ordine. Hic chronica Danorum s) recitat versutiam et fraudem cujusdam Vlff Sprakalegh, qua astutia obtinuit sororem Kanuti in uxorem f), et quomodo cum Suecis unum exercitum paravisset. Mox Kanutus, cum ingenti exer citu de Anglia veniens, littoribus Danorum applicuit; Reges vero Amun dus et Olavus secedentes, in portu quodam Scaniæ, non longe a Kàlmarnia distante, Helgaa nominato, cum suis exercitibus consederunt, quos inse- quens Kanutus cum mille navibus furibundus accessit. Sed illi quodam ingenio factis fossatis, et aqua cujusdam magni fluminis congregata, et in ma 0 nam altitudinem elevata ostia, quibus dissolvi et cum impetu dimitti poterat, habebant parata. Cum igitur ille iri impetu furoris cum exercitu navali propius accessisset, ruptae sunt cataractae abyssi magnæ, quas su spenderant, unde torrentis voragine rapidissima, tota pene classis Dano rum absorpta est, exceptis duabus navibus magnitudinis admirandae, quæ Dracones dicebantur, quarum unam Rex Kanutus, alteram Dux Haqui nus ducebant, sicque a pugna cessatum est. Et hoc quidem ita narrat chronica Noricorum u). Danorum vexo sic habet historia. Quod rex Olavus cum extrema dif ficultate evasit de Selandia, dum Kanutus ab Anglia eo inscio advenisset. Quidam enim vir senex et prudens in Selandia spem regni continue da bat Olavo, suisque blanditiis quasi securum per omnia diutius detinebat, et cum Kanuti exercitus adventasset, dixit hanc classem esse quorundam venientium mercatorum; super quo tandem ab Olavo increpatus, respon dit eos esse mercatores, qui Daciam ferri pretio compararent. Olavo igi tur difficulter et praecipitanter fugiente, restabant duo Sueorum exercitus, unus pedester in Scania, alter navalis in Öresund, aut in portu Hel gaa, quem ducebat Vlff Sprakalegh, gener Kanuti regis, sed ab eo profu gus, et Sueeis, unde natus erat, adjunctus. Contra exercitum ergo, qui Scaniarn invaserat, Kanutus in persona processit, navalem autem exercitum suum contra Sprakalegh in manu Ducis Ilaquini direxit. Quod sciens Vlffo præfatus , in insula quadam, ubi, naves onustae applicare non poterant, cum sua gente consedit; Dani vero in ripa propinqua, brevi meatu divisa ab insula, applicarunt, pontemque per alveum, quo ad Suecos possent ac cedere, paraverunt. Cumque jam pons ille pene paratus esset, Vlffo cum suis cum impetu accurrebat, simulans se velle pontem percurrere, et hosti um castra irrumpere; quod Dani videntes, ut pontem defenderent, unani mi aggressu in pontem dissiliunt, et omnes pariter submerguntur, funda mento pontis Vlffonis astutia penitus dissoluto. Hæc ex chronica Dano- rurn v ). Interim rex Kanutus cum esset in dandis stipendiis militum lar gissimus et nominatissimus, per subordinates nuncios totam fere fami liam regum Olavi et Amundi ab eorum distraxit exercitu, et su as militiae ascri- *) Messenius: Noricorum. i) Saxo. L. X. p. ii) Cfr. Snorronem, OL Helges S. Cap. 160. v) Saxo. 1. c. p. i 9 5.