22 I. CHRONICA 27. Defuncto Jærundo, suscepit regnum Haquinus filius ejus, qui dictus nu» ra ~est Ringo et communiter scribitur Rex Vpsalensis. Hic post trucu- Rwg° j en tuni conflictum et obtentam victoriam contra Haraldurn regem Da norum, in regem Daciæ in loco certaminis est assumptus f). Postquam enim Dani occiso, ut præmittitur, tam ignominiose patre ejus, quendam Haraldurn regem sibi fecissent, duo hi reges,indicto sibi mutuo bello, VII. annis præparantur ad proelium, infinita multitudine bellatorum hinc in de congregata ad bellum. Nam rex Haquinus, alias Ringo g) , Sueorum et Gothorum virtute collecta, Noricos et Gotlandenses assumpsit. Haraldus vero, Danis collectis, Saxones et Slavos ac Frisones sibi associavit, sicque in Verendia in loco designato, qui dicitur Brawheed seu Brawallaheedh, uterque cum suo consedit exercitu. Tunc prior Haraldus surgens alta voce bellatores suos provocavit ad pugnam, ac inter eos, ut dicitur, ta lia verba profundit: O! viri nobiles et multa bellandi virtute conspicui, me mores estote, quoniam usque in diem praesentem victores esse consueve ritis, et gloriosos de vestris hostibus reportare triumphos, nolite nunc tam gloriosum nomen amittere, et vestris inimicis famam tantae celebri tatis annuere. Aperte enim cognoscitis et videtis, quanta sit virium no strarum potentia , et quanta sit virorum pugnatorum in nostra comitiva multitudo. Rex autem Haquinus Ringo non minori facundia animos suo rum inflammavit ad bellum. Nemini, inquiens, dubium esse poterit, quan to simus ad praesens pulsati dedecore, quantis damnis et injuriis ex citati, quam justis caussis adversus Danos arma suscepimus, qui adver sum nos in superbia dominandi profecti, nos et regnum nostrum, fili os et uxores perpetuae satagunt subjicere servituti, propter quod urgentis- sima necessitate cogimur diros inter nos inire conflictus. Vt ergo arden tibus animis ad nostras profligandas injurias unanimes insurgamus, et in gens necessitas cogit et justus dolor impellit Ji). Post haec verba bucci- nis concrepabant, et cum tanto fragore et armorum strepitu inivere con flictum, ut caelum et terra tremere viderentur. Ex pulvere autem com moto et sagittarum turbine obscuratus est aër, ut dies in noctem putare tur conversus. Habebant autem Sueci arcus tam rigidos et tela peracuta, ut nulla eis possent obsistere loricarum praesidia, aut munimenta armo rum; unde ruente vehementer Danorum exercitu, murmur et turbatio magna in eo facta est, quod audiens rex Haraldus quaesivit, quidnam hoc esset; tunc turbatus auriga suus ejecit eum de curru, et accepta de mani bus ejus clava, percussit eum, et mortuus est. Cognito ergo Haquinus, quod Haraldus occubuisset, insonuit buccina et stetit omnis exercitus, nec ultra iniere certamen. Dicuntur autem caesa in hoc certamine XII. mil lia Sueorum; de parte vero adversa duplum, videlicet XXIV. millia. In illa die, facta concordia et pace, rex Haquinus Ringh in regem Daciæ con corditer est assumptus. Tunc jussit corpus regis Haraldi inter corpora de functorum exquiri, et in navicula poni et comburi, cunctis nobilibus prae sentibus circumeuntibus in fletu et ululatu, ac deinde cineres colligi et in urna reponi et honore regio sepeliri. Quo opere animos Danorum mul ta /.) Cfr. Chron. Pros. I. c. p. 245. Peringskiöld editura, et Hervarar Saga C. 20.' g) Ita apud Saxonem audit. De Sigurdo Ring li) Orationes, in æmulationem Saxonis,ab au- hoc narrant Fragm. Isi. de pugna Bravallensi, a ctore parum feliciter confictæ.