12 I. CHRONICA natura, propter necessitatem, sed cupiditas expetit, propter speciem in ab ditis terrarum finibus abscondit, ut quem amor virtutis ab inordinato non cohibet appetitu, saltem laborum victus taedio conquiescat. Est autem regio quædam Europæ Swecia vocata, in lateribus aqui lonis situata, vere dextera Domini plantata, variisque donorum Dei mu neribus insignita. Est enirn terra ipsa frugifera, fertilis et foecunda, fru mento, siligine et annona, cæterisque, quæ ex terra gigni consueverant, et humanis usibus inserviunt, abundans: quibus, quia incolae nimis irratio nabiliter, gulose et superflue abutuntur, ponit quandoque Deus terram fru ctiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea. Habet et terra illa mineras multiplicium metallorum, argenti, cupri, plumbi et ferri, quæ conti nue et in multa abundantia ac pondere ad terras alias, maxime Aiemanniæ, deportantur. Creditur enim, quod civitas Lubecensis ex hisSuecoruin mer cimoniis ad tantam divitiarum gloriam et potentiam sit promota, cum Sueci ob defectum salis et vini, et quarundam rerum voluptatis caussa comparandarum, ad littora Lubecensium necesse habeant navigare. Est et Suecia abundans in pascuis, pratis et paludibus ac nemoribus gramino sis, propter quod etiam abundat in pecoribus et armento, ac per hoc in lacte, caseo et butyro, ut in his et sibi sufficiat, et alias regiones alat et foveat. Sunt et illic viridaria et fructus arborum copiosi, illic sylvæ mul tarum avium venaticarum habitationibus aptæ; illic ferae quibus vesci licitum est, in humanas delicias divina munificentia præparatæ; illic et bestiæ , nobilium pellium vellere tectæ, in tanta multitudine et copia, ut earum pelles pro foderatura aptissimae et nobilissimæ ad multarum regio num civitates et populos deferantur; illic aquae et stagna latissima, et piscibus plena et navigationibus apta, quibus vecta mercimonia inter ci vitates regni deferuntur et communicantur; illic flumina et torrentes, qui et ipsi piscibus sunt repleti, et ad molendina pro comminuendis bla- dis t ) et fructibus deputati. Praeter autem innumera quasi stagna, pisca turas et flumina et praeter mare salsum, Balticum scilicet, quod pro ma jori parte sua attinet huic regno, habet tres aquas famosas et magnas, Mae- ler, Wetter et Wæner multas habentes in circuitu civitates, mul tas que in medio insulas, diversis possidentium usibus servientes »). Regnum vero istud quasi quadrilaterum, habet in longitudine ducen ta milliaria Gothica sive Alemannica, et in latitudine similiter. Termini ejus secundum latitudinem sunt Russia ad orientem, ad occidentem vero oceanus Britannicus, quantum ad partes regni australes; Norvegia vero quo ad partes ipsius boreales. Termini vero longitudinis ejus sunt in austro medium maris Baltici inter Gotlandiam et Prussian!, ad aquilonem deserta, pertingentia usque ad sinum -oceani, inter insulas Norvegiæ ad Russiarn usque protensum. Hæc regio tam magna et maribus spatiosa, quinque quondam regnis particularibus distinguebatur, et quinque regibus famosis et potentibus regebatur. Primum regnum ejus et Russise proximum erat Finlandia, cum ad junctis sibi regionibus, quæ sunt: Tavastia, Karelia , Lapponia , Nylandia, Ôstrabotn et Aalandia, cæterisque minoribus districtibus et contractis, in ter Russiæ confinia et sinum maris Baltici ab austro in aquilonem pro tensi. t) Bladum, Gai]. Blé, frumentum. Se- u) Hactenus ex Prologo Chron. Rhythm, maj.