IO Î. CHRONICA regibus quinta pars solvitur. Et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hae conditione fuit. Subsequentis opusculi sive compendii circa hoc versatur intentio, ut regni Gothorum r) aliqualis in scripto pingatur dispositio, et ad hæc no stra tempora in principatum successio. Verum quia superius est expres sum, auctore Deo ecclesiasticam hierarchiam duplici principatu, terreno videlicet et ecclesiastico, gubernari, etlocuin quendam in regno Gothorum esse famosum, Upsala vocatum, a Domino, ut apparet, electum ac in Re gni solium atque Metropolim a Deo et hominibus ordinatum, apud quem uterque gladius, duplexque principatus et originaliter et principaliter exer cetur, ut ex ore sedentis in throno machinæ mundialis, hujus duplicis potestatis officio, industria ac ministerio, ad dissipandum omne malum procedat gladius bis acutus; ideo non est hujus operis, omnium Regum et Principum, qui a primordio incolatus hujus regni gubernacula regenda susceperunt, nec omnium Episcoporum, qui Gothicam sive Suecanam Ec clesiam rexerant s) annotare; sed eorum duntaxat saltem principaliter Re gum, qui ex electione vel successione jus sibi regnandi acciverant, et a- pud Upsaliam regalis residentiæ curiam, sedemque tenuerant, eorumque præcipue, qui, postquam regnum ad principatum monarchicum devene rat, reipublicæ præsidebant: Et pariformiter, quantum ad Ecclesiasticum principatum praesentis est propositi, Archiepiscoporum et eorum, qui eos in eadem sede praecesserant, Episcoporum facere mentionem, qui Metro polim rexerant Upsalensem. Quia vero gens ipsa Gothorum dispari conditione incolatum sibi fun davit in terris (pars enim statuit in terra nativa, vel quam primum in sortem accepit, consistere; pars autem altera elegit per climata mundi multa vagari, et multis nationibus subactis, in diversis mundi partibus se des et habitacula collocare) non est intentio praesentis opusculi de his, qui egressi de regno, nationes alias turbaverunt, bellicis congressibus fatiga runt, et a suis sedibus ejicientes pro eis regnaverunt, narrare; quamvis et ipsi post fidem Christi susceptam, Ecclesiam defenderint, fidem provexe rint, hæreticosque fugaverint. Eorum enim actus et gesta magnifica, tan- quam vivaci digna memoria, nulla potuit exacti temporis vetustate dele ri, quæ et multorum scribentium fidelis ad posteros transmiserit auctori tas. Restat ergo, ut patria ipsa regnumque Gothorum, quale in sui dispo sitione fuerit, quibusque et qualibus Regibus in solo paterno gubernata et recta hactenus exstiterit, describatur. Quando dividebat altissimus gentes, quum separabat filios Adam, con stituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israel. Josue eniin (qui et Jesus nomine)'typum Domini non solum in gestis, verum etiam m nomine praeferens, transit Jordanem, hostium regna subvertit, dividit terram victori populo, et per singulas urbes, viculos, montes, flumina, torrentes et confinia, Ecclesiæ coelestisque Hierusalem regna describit: dum et eam, quæ praecesserat, orbis terrarum divisionem, et eam, quæ secuta est, ut describeretur universus orbis, Domini nutu factam ostende ret, qui electos suos adscriberet in aeternitate. Domini enim est terra, et plenitudo ejus, et cui vult, dabit illam. Nec tamen a principio, lege na- tu- r) Messenius heic et aliis interpolavit locis: s ) Messenius supplet: gesta. Svecorum,