ERIGI OLAI 9 corruptione id subjectionis et servitutis, quod debet soli Divinæ Majesta- ti transfert in alia, et loco Summae Majestatis adorat. Cultus igitur Di vinus, sive verus, ut status innocentias docuit et gratia reddita reforma vit, sive erroneus, ut corruptio et daemonum illusio introduxit, adeo na turalis et appetibilis est virtuti irascibili, sicut dulcedo, delectatio et vo luptas virtuti concupiscibili, et veritas intellectivae p) virtuti. Et sicut ejus rectitudo opus et indicium est Divinae institutionis, ita ejus perver sitas et abusio, qua ad idololatriam intorquetur et usurpatur, innate no bis est obtenebrationis et corruptionis effectus. Innatum quidem nobiS es ad alta q ) humiliari. Ad supereminentissimae igitur Divinae nobilitatis al titudinem non naturali corruptione, sed naturali bona institutione, qUae in primis parentibus ante peccatum fuit, maxime innati sumus humilia ri et extrema subjici servitute. Sed ex corruptione, in qua sumus, vesti gia ejus, loco ipsius, seducti amplectimur, ejusque amore nimio inhaere mus. Quantacunque enim altitudo, quantacunque nobilitas in creatura appareat, non est nisi divinæ supereminentiae tenuissimum vestigium et umbra deliciens, qua capta atque delusa vis irascibilis, audito vel viso quocunque simulacro vel figmento, quod Deus dicebatur, mox in ejus 10- norificentiam se prostravit. Quod clarum est videre in gente Gothorum, qui dum urbem Romam obsidione ligassent ac tandem, ea capta, victores intrassent, cum omne vivum, quod occurrisset, in ore gladii trucidassent, fugientibus ad ecclesias pepercerunt. Licet enim eo tempore pagani es sent atque idololatrae; audito tamen et cognito., quod aedes sacræ essent, deo videlicet alicui consecrate, censuerunt et deo ipsi et suis sedibus deferen dum. Quanta vero humilitas, honor et reverentia diis ipsis a suis culto ribus deferebatur, Valerius Maximus cæterique Scriptores fideli narratione describunt, quibus nihil contumeliae, nihil injuriae, sine debita supplicii recompensa, inferebatur. Tanta autem erat in cultu deorum venerationis impensa, ut nemini licitum esset, nullique animus erat atque audacia pro pius accedendi, aut suas manibus, quod in sacrificium offerre voluerat, ex hibendi. Unde electi leguntur apud eos etiam sacerdotes, tamquam me dii, digniores et sacratiores, ipsisque diis quasi familiares et domestici, quorum quidam flamines, alii archiflamines dicebantur. Sed et apud ali quos jus sacrificandi, tanquam privilegium singulare, principibus et pri mogenitis debebatur. Sacerdotes autem gentilium, sicut sacra Genesis narrat historia, de sacerdotibus in Ægypto, multis libertatibus, privile giis et immunitatibus donabantur. Cum enim tota terra Ægypti sub ma nu Joseph in jus et possessionem regiam, fame cogente, venderetur; sa cerdotes non solum non sunt coacti vendere terram suam, quam et sem per liberam habuerunt, sed et de publicis horreis alebantur. Sic enim scriptum est: emit igitur Joseph omnem terram Ægypti, vendentibus singulis possessiones suas præ magnitudine famis, subjecitque eam Phara- oni et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extre mos ejus fines, praeter terram sacerdotum, quæ a rege tradita fuerat eis: quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur. Et paucis inter positis: ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Ægypti re- p) Cod. i. 5. internæ. q ) Cod. 2 . Altare. Tom. II. 3 .