ER ICI OLAI 7 ra) Cod. 2. universaliter. vit gratia et clementia Salvatoris. Sicut enim Hierusalem, quam sub de cursu veteris Testamenti tamquam centrum mundi elegit Dominus, ut lex exiret de Sion, et verbum Domini de Hierusalem, diutius cæteris terrenas promissionis locis, post ingressum filiorum Israel* sub idololatria tenebatur; — (Non enim potuerunt filii Israel ejicere Jebusensem habitatorem Hieru salem, usque ad principatum David hominis, quem Deus secundum cor suum non tam invenit, quam elegit; qui primus mortalium choros psal lentium instituit ad confitendum Domino, quam bonus, quam in seculurn misericordia ejus, ordinesque et vices cantorum Salomoni, filio suo, tra dens: omnia, inquit, venerunt ad me manu Domini scripta; perspicue demonstrans, quod quicquid gloriæ, quicquid decoris habet Hierusalem peregrinans in terris, de plenitudine coelestis Hierusalem est infusum) ■— Et sicut Roma, quam Deus elegit, ut toti mundo magistra fieret veritatis, multo antea tempore mater erat et magistra erroris. — *— Sic locus iste, caput videlicet totius Gothicæ Nationis, quamvis a pri mordio gentis illius, aut saltem postquam idololatria per mundum inva luit universum, praefatorum trium simulacrorum luerit superstitione foe datus, a Domino tamen singulariter credendus est esse electus ad aeter nae Trinitatis gloriam in confessione veræ fidei agnoscendam et veri o- mnipotentis Dei unitatem in majestatis potentia adorandam. Ait enim Deus per Prophetam: Repleta est terra idolis, opus manuum suarum a- doraverunt, opus quod fecerunt digiti eorum ; sed erit in novissimis die bus praeparatus mons Domini in vertice montium, et ibunt populi multi et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et docebit nos vias suas; in illa die projiciet homo idola argenti et simulacra auri sui, quod fecerant sibi ut adorarent. Quæ prophetia, etsi de Regno Christi et eccle sia visibiliter n) et mystice sit impleta, de loco tamen, qui proprio no mine dicitur mons Domini, in quo fundata est ecclesia Upsalensis, etiam habet ad literam veritatem, de quo, qui audit, dicat: venite ascendamus in montem Domini, ut supra. In hoc enim monte Domini vera, summa, sempiterna Trinitas, se cundum communem essentiam individua, et secundum personales proprie tates discreta, in confessione verse fidei nunc cognita et in potentia maje statis exhibita populo Christiano, dudum quidem perMoysen et alios pro phetas doctrinam humano generi tribuit salutarem, per quorum etiam manum fecit magnalia in Ægypto , terribilia iri Mari Rubro, mirabilia plu rima in Deserto; numquam tamen ante Christi adventum vitium idolola triae potuerat exstirpari. Hoc enim opus inter cætera fuit singularissime ejus adventui reservatura. Sic in visione coelesti Dominus ostenderat Da- nieli, q u i vidit lapidem sine manibus excisum de monte statuam commi nuere quadri formeim Quatuor enim regna monarchica, qüæ praecesserunt regnum Christi, scilicet Chaldaeorum et Medorum, Graecorum et Roma norum per statuam illam quadripartitam singulariter exprimuntur, et per eam nihilominus idololatria designatur. Simulacra enim daemonum per idololatricas statuas colebantur. Et quia omnia regna mundi ante adven tum Christi, licet essent inter se diversa plurimum et adversa, in hoc tamen conveniebant omnia, quod cultum Deo debitum impenderent crea turis; ideo omnia regna principalia, sub quibus et cum quibus etiam alia de