6 I. CHRONICA nis tempore deputantes, a quo dicta est dies illa Odhins dagh. Tertium quoque, scilicet Frigh, pro fertilitate et abundantia frugum et fructuum terrae,hominum et jumentorum honorabant et assidue venerabantur; præ- cipue autem feria sexta, a quo et dies illa eorum vulgari vocata Frigh- dagher. Singulis autem horum trium deputati fuerunt in suo ordine sa cerdotes, qui oblationes et sacrificia populi praesentarent et continue ser virent in ritu et sacrificiis hujus templi. Praeter hæc autem instituta fuerat quaedam solennitas generalis, de novennio in novennium exactissime celebranda, ad quam omnis multitudo omnium provinciarum Gothicae Nationis venire, et donaria tenebatur of ferre; quum et viva offerebantur sacrificia de hominibus et brutis, quo rum sanguine Deos placabant; corpora vero in luco quodam proximo sus pendebant, putantes arbores ipsas ex morte immolatorum divinas et sa cras, quibus idcirco plurimum deferebant. Unde et propter celebritatem loci et cultum deorum, communi omnium consensu juxta praefatum montem sedes regni firmata est, et regalis diutina habitatio collocata. Reducto e- nim regno tam amplo et multarum ac diversarum provinciarum ad uni us principis monarchiam, et regalis nominis principatum, statuit univer sa tam procerum et nobilium, quam vulgarium multitudo, ut apud Up sala regiae celsitudinis mansio haberetur. Exstat igitur, in civitate juxta posita et sub pede montis ipsius trans amnem in loco humili, depresso et quasi paludinoso locata, k) monticulus quidam, Konungshôger /) voca tus, in quo regia domus et habitatio creditur instituta, et multo ibidem tempore continuata. Deinde quasi ad eminentiorem locum, ad colles quosdam sublimes et planos, non longe distantes ab urbe et a loco deo rum præfato (translata) ubi etiam post multo decursu temporum Reges re sidere consueverunt. Qui locus nunc antiqua Upsalia vocatur, ob trans lationem sedis archiepiscopalis; sed antiquior est illa, quae nunc Upsalia dicitur, ubi et nunc archiepiscopalis sedes floret et Metropolis Upsalensis m). Nam fide tandem catholica in regno firmata, fundandæ cathedralis eccle- ciæ electus est locus in collibus illis, ad quos, ut praemittitur, translata jam fuerat sedes regni; sed loco illo famoso et celebri, ubi trium deo rum cultus et templum sub gentilitatis decursu floruerat, exstirpata et e- liminata omni idololatria; spurcitie, ædificata est Ecclesia beatissimae Tri nitatis. Sic ex iniquo principio salubris conflata est religio. Hæc revera mutatio dexterae Excelsi, et a Domino factum est istud, quod est mirabile in oculis nostris! Ubi enim abundavit iniquitas et delictum, superabunda- vit I-) Sic. Lege Locatus. I) Kungshöga gatan adhuc appellatur pla tea, quæ a foro equestri, Riddaretorget, iu viam Stockholmiam versus ducit. ni) Occasionem hæc Urici Olai assertio dedit famosissimae controversiae de situ et vocabulo Up salia; inter O. Ver ellum et J.Schefferum agitatae, cujus historiam videsis in praefatione Ihr ii ad Up- saliam Illustialam. Æquus hujus controversiae aestimator cum Verelio hodie consentit, animad vertens urbem, q U æ nunc Upsala, in monumen tis antiquis semper Aros vel Ostra Aros nuncu patam fuisse, et ab Upsalia (nunc Upsalia veteri vel rurali) distinctam, donec a loco hoc antiquo sedes ArchiEpiscopalis translata nomen primo huc secum advexerat, unde discriminis ergo hæc nova Upsalia illa vetus appellaretur. Litteras a R. Magno Ladulas datas, ubi ' de Arosia , cjuce nunc Upsalia dicitur ” fit mentio, ipse adfert Schefie- rus in Additam, ad Upsalinm suam. Ihre 1. c. p. 2 . Testimonio igitur. Eri ci Olai, absque ira et studio examinato, facile evincitur, præci- puam rationem adseverandi, novam Upsali- am eandem omnino esse ac antiquam, ei fu isse, ut eo expeditiorem ejusdem inveniret si militudinem cum Roma antiqua et moderna, quam hoc in prooemio nimio verborum adparatu osten- dere conatus est. l_)e cetero notandum est de vo cabulo nunc usitato Upsala , hoc proprie Geniti vum esse Nominativi Pluralis. Uppsalir, in Sing. Uppsalr, quod atrium altum vel aulam altius si tam denotat. Hinc in Yngl. Saga C. 4o de Ingi- aldo Illrâda, funestam Regulorum invitationem animo volvente, dicitur: >'llann let lüa sal ei/in; e/igum mun minna , edr uvegUgra, en Uppsalr var": Atrium ædificandum curavit, nullo mo do minus aut indecentius ipso atrio alto (vel regio).