ERICÎ OLAI 5 Tom, Jit 2. thedrales, sîve principales ecclesiæ designantur. Quæ mysteria in cœlesti visione nominata non ita fuissent notanter expressa , nisi singulariter a Deo prævisa fuissent, et antecedenter elefta. Fundatur igitur, exsultatione nniversæ terræ, Catholica per orbem ecclesia, quæ est civitas Regis magni, in omni loco quem elegerat Dominus, in monte videlicet sanfto ejus, qui est mons Sion, h. e. Sion nomine appellatus etiam apud latera aquilonis. Exstat enim in lateribus aquilonis Regio quaedam amplissima, Gothia quidem famosius, sed Suecia nunc vulgarius nominata, in cujus quasi me dio locus quidam amoenus et eminens, tanquam insignior ob sui decentiam in caput Regni a primo mox regionis incolatu post diluvium exstiterat constitutus. Est enim locus ipse multorum in circuitu fontium scaturi gine circumfluus, habens a latere fluvium quendam labentium omniquaque decursus aquarum in se colligentem, et in stagnum juxta positum c) defe rentem; in circuitu vero ac ambitu longe patente florigerorum camporum distensam planiciem, d ) unde adventantibus a longe, facilis loci largitur aspectus. Cui e regione trans fluvium ipsum insignis admodum civitas ob loci frequentiam est fundata. Locus autem a primordio nativa lingua proprie Upsala e) dicebatur; sed postmodum eliminata deorum spurcitia, et aedi ficata ibidem Sanctæ Trinitatis ecclesia, mons Domini deinceps est voca tus. In hoc igitur monte et loco tam celebri a tempore nativitatis Abrahæ Patriarchae cultus Deorum invaluit. Cum jam circa quartam conjunctionem maximam h. e. a diluvio totius orbis annis nongentesimo quinquagesimo octavo, vel circiter, magnae regnorum cultusque divinalis mutationes fierent, incipiente tunc Magica et Idololatria, Nino, Beli fi lio, totius Asiae, exceptis Indis, imperium occupante, qui idolorum ini tium/) patris imagine introduxit, et Zoroastre mago, Bactrianorum g) Rege ac magicæ artis inventore, hanc suam insaniam provehente h). Erat in monte praefato templum mirificum multa ambitione constru ctum, auroque tectum, in quo trium Deorum ereetæ imagines habeban tur, quorum haec erant nomina: Thoor, Odhin et Frigh, collateraliter quidem in triclinio collocati; sed Thoor tanquam potentissimus et sum mus Deorum, in medio et aliis altior residebat, imagine pueri nudi, dex tera quidem sceptrum, sinistra vero VII stellas praeferentis,insignis i). Hos tres Deos Suecorum populus mira affectione venerabatur, sed diversa ra tione singulos. Nam pro pluvia ct aura necessaria invocabant Thoor, tan quam potentem in sublimi, cujus etiam patrocinio se sperabant ab incom modis impressionum nocivarum, ut puta a tonitruo, tempestatibus, fulmine, grandine conservari; cui singulis hebdomadarum quintis feriis per suos depu tatos sacerdotes sacrificia offerebant, a quo etiam dies illa dicta est Thoors- dagh usque in praesentem diem. Secundum vero s. Odhin, pro dan da et conservanda eis pace, et vita tranquilla colebant: quem etiam contra hostes pugnaturi pro victoria invocabant, quartam feriam ei pro libami nis g) Cod. 2. Baccanoruin. h) Ex Eusebio et Isidorn Hispal, hserc de- sumsis.se videtur Auctor. Cfr. Eusebii Chron» Lib. Post, in Præfat. lsidori Chron, Lib. 1. i) Verbotenus ex Chron. Prosaico v. supra T. I. p, a4a, cum quo consentit Chronico« Rhythmi cum. Minus 1. c. p, 262 . c ) Hoc stagnum adhuc reliquias suas habet, nomine Ôfrci och Nedra Foret insignitas. d) Campus a latere amnis Salensis, Fyris å, late patens antiquitus Fyriswall dictus. e) Messenius heic ut semper, contra codicum fidem, legit Uhsalci. Desitu et vocabulo vid. pa- ullo inferius. /') Cod. 2 . convicium.