ERIOI OLAI 3 expurgatus et aci fidem Codicum accuratissime emendatus. Sunt autem Codices, quos consuluimus, sequentes: I, Upsaliefisis. Chartaceus in Fol. Bibliothecae R, Acad. Upsal. dono datus ab Iliusti“^ Fr. Ad, Bassewitz , ad aulam Reg. Svec. Legato Hannoverano an. 1720. Coaevus est et optimae notae. Quamvis charactere scriptus est abbreviaturis frequentissimis per difficili, tamen ut ceteris antiquior ita non uno loco est correctior. II, Regim I. Chartae, in Fol. Bibliothecae Reg. Stockholmiensis D. 9' nitida manu exa ratus. In fronte librarius adposuit charactere rubro elegante: '’Incipit chronica re gni gothorum scripta anno domini MDJA 1 II Nomina pristinorum possessorum , Petii Brahe Corn, et R. Sv. Drotzeti, et paullo infra Arnoldi Job. Messenii an. i64a in pri ma pagina occurrunt. III. Regius IL Chartae, in Quarto ejusd. Bibliothecae D. 10. Recentior, ad calcem ha bet: Finitus scribendo a:o 1556, p Septembris.’' IV. Bielkeanus I. Chartae, in Octavo majori, olim Bibliothecae Bielkeanæ Salilestadensis, nunc Braheanæ Sko.klosterensis. Codex nitidus anno i5i7 scriptus. Ohm fuit ex libris Vincentii Petri , Pastoris Arbogensis denati 102 5. Ex hoc Codice, ut et pro xime sequente, nec non Upsaliensi N:o I. additamenta et variantes lectiones non nullas notabiliores obiter collegit Nob. M. von Celse an. 17*6, quas illius cx Mscr., in Bibliotheca Acad. Upsal., edidit Rev. Fant, in Monumentor. Vet. Hist. Sveogoth. Prolegomenis. P. V. Ups. i8i5. V. Bielkeanus II. Chartae, in Fol. ejusd. Bibliothecae. Propria exaratus manu Thuronir Bielke , L. B. et R. Sv. Senatoris, cujus arma gentilitia, cum anno lbgö, involucro codicis adfixa sunt. Chronica Regni Gothorum per venerabilem Doctorem Eric um Olavi, quondam Ecclesiae Upsaliensis Decanum edita a). Corpus Christi mysticum, quod est ecclesia, cujus ipse caput est princi pale, Papa vero politicum et civile, duo latera continet, dextrum videli cet et sinistrum, hoc est, duplicem populum, Clericalem scilicet et Lai- calera. Ideoque in Ecclesiastica Hierarchia dupplicerh instituit principa tum, qui hominem ex anima creavit et corpore, ponens in ecclesiæ fir mamento duo luminaria magna, utrumque magnum, sed alterum majus, , quæ sunt Pontificalis auctoritas et Regalis potestas. Nam ea, quæ præest diei, i. e. Spiritualibus, major est, quæ vero carnalibus, minor: ut quanta est inter solem et lunam, tanta inter Pontifices et Reges differentia co gnoscatur b). Fundamenta vero militantis ecclesiæ in montibus sanctis prophetia rememorans, etsi per montes sensu quodam mystico Apostolos velit in- telligi, potest tamen vox ipsa prophetica, de loco fundandæ per orbem ecclesiæ, in sensu accipi literali. Diligit enim Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Quum elegit Dominus Sion, elegit eam in ha bitationem sibi. Hic, inquit, habitabo, quia elegi eam: ut Sion nomine omnis locus accipiatur insignis, in quo Episcopalia gubernacula et Regalia moderamina, quæ non nisi in frequentioribus et majoribus civitatibus (ne honor, cui debent excellentiora committi, sui numerositate vilescat) col locanda sunt, Deus praeviderat ordinanda. Absit enim, ut casu, vel for tuito factum esse putemus, Hierusalem, civitatem istam, in qua Dominus ipse praedicavit et docuit ac mysteria redemtionis humanae peregit, ad tem- rt) Cod. 2. 4: Incipit Chronica Reverendi Pa- b) E placitis Juris Canonici haec passim com- tris et Domini Sacræ Theologiae Doctoris eximii, pilavit et amplificavit Noster, cfr. Extravag. c. litt, quondam Upsalensis Ecclesiae Decani meritissimi 8. 1. Erici.