mitiis Regni anno 1 8 t 5 congregatis, ut publico sumtu ederetur, quantum ia ipso fuit, curavit, quod quidem SACRÆ REGIÆ MAJESTATIS libe- xalitate effectui datum est *); neque hoc contentus subsidia etiam pri vatorum invitavit et obtinuit **). Progressui Operis sedulo invigilavit, et extremum ferme in vivis peregit officium, quum Holmiam contendit, Tomum Primum Scriptorum Rerum Svecicarum Medii Ævi Re gi Augustnsimo oblaturus. Brevi post vita excessit d. xv. Februarii 1819, anno aetatis hXXIH. **). Per quinque Comitia Regni Noster Ordinis sui Orator fuit et An tistes. Apud quattuor Reges Sveciæ officia pie obiit. Duos coronavit: CAROLUM XIII., quem et sepulcro condidit; deinde CAROLUM XIV. JOHANNEM, cui morti jam vieinus tremula manu et voce divinam precatus est benedictionem. Post hanc sollemnitatem, unico apud nos exemplo, Insignia R. Ordinis Seraphici in tesseram amoris optimi Regis accepit. Forma fuit Noster procera et venusta. Canitiem venerandam pul chriore specie vix videris. Benignitas animi vultu spirabat. Integre ac Libere Symbolum Ejus erat, moribus et factis etiam conspicuum. Bonum vh *) Litt. Reg. d. VII. Februar, et xxiv. Apr. 1816, quarum auctoritate, Ærario Publico facultas concessa est commodatam pecuniam MMCCC Thaleror. imperial, erogandi. **) Hac via numerata pecunia MMMCC Tbaleror. Imperial, et quod excurrit, collecta est. ***) Scripta Nostri typis edita: *. Samling af Lefvernes-Beskrifningar, af J. A. Lindblom, G. Ilejner och P. Luth . T. I. Stockholm 1777. 8 :0< 2. LefvernesBeskrifning om Pâfven Clemens XIV. Ganganelli. Stockh. 1781. 8:0. 3. Oratio in memoriam Caroli Rudenschöld, Acad. Upsal. Cancellarii. Ups. 1784. 4:o. 4. Dissertationes Academicas I—XXXII. Ups. 1772-1786. 4:o. — Programmata I —III. Ib. 1786—1818, Fol. 5. Lexicon Latino-Svecanum., Latinsk och Svensk Ordbok. Pâ Körningens befallning utgifven nf A cade-. mien i Upsala. T. I. II. Ups. 1790. 4:o. 6. Linköpings Bibliotlieks Handlingar. T. I. II. Linköp. 1 7 <j 3 - g5. 8:0. 7- Journal för Prester. I Arg&ug. IL i-3. II Årgång. II. 1-3. Linköp. 1797-99. 8:0. 8. Afsked till Presterskapet i Linköpings Stift. Linköp. 1806. 8:0. 9. ^ iec ^ e hei der Einweihung des Bischofs von Schonen D. Nicol. Hesslén, in der Domkirche au Lund. Aus d. Schwedisch. Handschrift übers, von D. Friedr. Munter. Hafniæ 1806. 8:0. 10. llomiliæ, Litteras Pastorales, Orationes varii argumenti, Funebres, Comitiales, Synodales. 11. Commentationes et Orationes panegyrica; in Actis Academiae Svecanæ ; R. Acad. Litt. Hum. Histor. et Antiqu. Stockh. nec non R. Societ. Scient. Upsal. cet., quarum Socius Reverendissimus Praesul in vivi* fuit.