t V N.' 122 XXIV. DIARIUM WAZSTENENSE bilos, & majus Speculum Ystoriale , qui liber constabat . . . nobilos, ac eciam Racionale Diuinorum Officiorum, qui constabat .... nobilos. Hos autem libros pro majori parte emit pro propria peeunia & dédit monaste- rio Vazstenensi, cum aliis libris Stlibellis, quos ibi prius portauerat. Item, eodem anno, in tercia dominica XL:æ qua cantatur oculi, quæ cadebat XIIII die mensis Marcii, introducti & consecrati fuerunt duo fra- tres laici, videl. Stephanus Liongasson lapicida, & Olavus * . . faber fer- rarius per venerabilem patrem, Dn. Kanutum episcopum Lincopensem. Item, eodem anno, IIII die mensis Maii, videl. in die Spinee corone Domini, sub matutinis sororum, obiit venerabiiis frater, fr. Laurencius Boëcii, anno a professiöne sua XXII. Hic magnis & multis virtutibus da mit, fuit enim ferventissimus zelator regularis observancie & egregius præ- dicator. Erat eciam in laboribus diuinis frequentissimus. Aut enim stu- debat, colligebat & scribebat: aut Confessiones audiebat, & pro lucris ani- niarum avidissime laborabat. Hic fuit nacione Vesgotus, & antequarn mo- nasticam assumsit vitam Curatus erat in Laghlôsochôpungh y) ac Præpo- situs in ilia provincia, sed divino fervore succensus, dimissis omnibus, or- dinem intrauit. Sed ante mortem suam plus quam per medium annum in graui iniirmitate laborabat, videlicet tussi ac febribus, & tandem ad extre mum veniens, corpore omnino exhausto, sumptis aliquibus diebus ante deuotissime sacramentis, ab hoc seculo nequaquam féliciter migrauit ad Dominum, ut pie creditur ab eo æternaliter coronandus. Item, eodem anno, III die mensis Augusti introductus fuit & conse- cra tus per Dnm. Canutum Lincopensem unus sacerdos Nicholaus Pet ri nomi ne, de Vesgocia, qui intravit locum fratris Eaurencii defuncti, superius nominatif Item, eodem anno interfectus est in Vesgocia, nobilis miles, Dns. Em eus Ærlandzson 2) & sic ad Vazstena translatus est in crastino S. Augusti- Aug i3 ni. Sed pro tunc non potuit sepeliri, prohibit us enim erat ab episcopo Skarensi. *e F t. is. Item, eodem anno infra octavas natiuitatis b. Virginis, secundario mis sus fuit de monasterio Vazstenensi versus Florenciam pro dilatacione orai- nis, frater Thorirus Andreæ, qui hue usque prædicta conscripserat. a) ©et. i4. Item, eodem anno die uno infra octavas canonizacionis b. Birgitte o- biit nobilis vir Knwt Boosson, cujus pater, videl. Boo Joansson, bone memorie, Dapifer regni Swecie fuit, præpotens valde in diebus suis, & quasi ad nutum ejus omnia regebantur in regno. Nec Rex, videl. Dns. Albertus contra eum in aliquo prævaluit, quamuis aliquando attemptaüit. Item eodem anno in die S. Elyzabeth obiit soror nostra Ylianâ. Item isto anno primitus in synodo determinatum fuit de novo festo visitacionis K Virginis. Unde in Synodalibus sic continebatur : Festum ju. 3 . visitacionis b. Virginis celebretur in crastino oct. Johannis Baptiste, sub festo duplici, sed non sub festo terre. Et de ejus oetava nihil liet, nisi tantum memoria usque ad octav» Apostolorum. & tune tiet officium de octa- Nor. ig. y) Non urbem Vestmanniæ Köping, ceu in notis ad hune locum putat Benzelius; sed partem ipsius urbis Vadstenensis, in qua situm jam est Hospitals, seu Nosocomium, probat Rev. Kylander in Fants Handl. i Sv. Hist. 1'. I. p. 5. z) Hujus nominis regni Marschus hoc tempo re celebratus, sed quem ©biisse dicunt an. i4x4. v. Ügglas RadsLängd, p. 42. Cfr. tamen Tidgren Vastergôthl. Hist. p. i46. 1 1 ) Ad finem tarnen cujusque anni spatium in Codice datum, in quo aliæ manus passim sua no tât», quæ monasterii historiam tangerentinter- sperscrunt.