38 XIII. DIARIUM MINORITARUM WISBYEN6IUM Jan. 19. A’ g- G. Deo. 27. Mart. 27. Jun. 17, Jun. 21. Nor. J. Sept, j4. N*r. 29. De ci afc Apr. 8. MCDXXXIV. obiit frater Johannes Nicolai in die Sancti Henrici Sa- ce rdos et bonus Scriptor. Eodem anno obiit frater Matheus Hônthr Sa- cerdos et bonus Predicator. MCDXXXVI. obiit frater Nicolaus Stenbrink, in die sanctorum mar- tîrum Sixti, Felicissimi, et Agapiti. MCDXXXV1I. obiit frater Jacobus Brill, feria sexta ante festum Tho me quondam Sacrista. MCDXXXV1I. feria quarta majoris ebdomade obiit frater Laurencius Jacobi Terminarius. ç) MCDXXXVII. die Sancti Botulphi, obiit reverendus pater, frater A- braam quondam Gardianus Sudhercopensis, qui optimam elemosinam con- tulit Conventui Wisbycensi. MCDXXXVII. obiit nobilis vir Dominus Trwdh Hase, miles et Ca- pitaneus tocius Gotlandie, qui maximam partem castri Wesborg fecit edifl- care. Hic legavit Conventui equum, cum omnibus armis sibi personaliter attinentibus, et dédit Conuentui C. marcas argenti pro anima sua et ani- mabus omnium parentum et amicorum suorum, qui etiam in vita fuit Conuentui multum fauorabilis, pro quibus sit anima sua recommendata omnipotentis Dei misericordie et favori. MCDXXXVÏII. Sabbato in Octavis Corporis Christi, obiit frater Gre gorius Turgilli Organista. MCDXXXIX. obiit frater Johannes Conradi Suderkopensis Dyaconus , circa festum omnium Sanctorum. MCDXLI. in festo exaltationis sancte Crucis fuit coronatus Christo pherus in Hegern Swecie. MCDXLH. in vigilia S. Andree obiit notabilis vir Laurencius Kre- yenscoth, qui dédit Conuentui pro ediüciis II. marcas argenti in testamen- to et cuilibet Sacerdoti tune conuentuali unum florenum et cuilihet juue- ni dimidium florenum. MCDXLII. in die beati Stephani prothomartiris obiit Dominus Her- mannus Funth, Proconsul Wiisbicensis. MCDXLII. reparata et edifleata fuit noua libraria. Et sequenti anno major pars librorum fuerunt cathenate de elemosina fratrum, et pars de elemosina post Dominum Henricum Ribbenes. MCDXLIH. ambitus fuit reformatus, et sequentibus duo bus annis cum fenestris vitreis competenter ornatus. MCDXLIII. feria secunda post Dominicain Judica hora quasi XII. o- biit frater Petrus Ôninghe vel dictus Suartæ. MCDXLIII. Dominica Palmarum, inter horam secundam et tertiam ante meridiem, obiit frater Thidekinus dictus Bezsteskredher, qui reliquit post se reliquiarium unum, crateram argenteam, coclear argenteum, missa- ie unum, diurnale, X fiorenos, XII marchas argenti, et plura utensilia , vi delicet amphoras, peluim &c. et sepultus est iuxta altare sancti Andree , cujus anima in pace requiescat. Aureus numerus XIX litera dominicali. MCDXL. quarto obiit notabilis vir et promoter Conuentus, Dominus Henricus van der Lippe , Proconsul Wiisbicensis, sabbato ante festum Bo- tolphi, cujus anima in perpétua pace requiescat. MCDLXXIX. !] 3UCl ° rcJines mendicantes di- tui addictos coneionibus destinât! erant. Du Canse. ceoaniui, qui nabejiwis per agros cuique conven- v ‘ Jurw