Vita. Natus sum Claus Fridericus Peters in vico proxime Slesvigiam sito, cui nomen est Busdorf, a. d. XIII Kal. Iun. a. MDCCCLXXXIII patre Clausio, matre Maria e gente Asmus, quos adhuc superstites esse gaudeo. Litterarum elementis imbutus autumno a. XCII in gymnasium Berolinese regiur- banum receptus sum. Quod postquam per novem annos fre quentavi, maturitatis testimonio instructus ab autumno a. MCMI in alma matre Frederica Guilelma studiis philologicis et histo ricis operam dare coepi. Berolini docuerunt me viri illu strissimi: Breysig, Dessoir, Diels, Dilthey, Geyger, Heinze, Helm, Herrmann, Hirschfeld, C. F. Lehmann-Haupt, Ed. Meyer, Paulsen, Reich, Guil. Schulze, Thomas, Vahlen, Wentzel, de Wilamowitz-Moellendorf. Per sex semestria sodalis fui ordinarius proseminarii philologici, per unum semestre primi quem dicunt cursus Dielesio, Wentzelio, de Wilamowitzio moderantibus. Exercitationibus historicis, ut interessem, con cesserunt pro sua humanitate Hirschfeld et C. F. Lehmann- Haupt, quem virum et doctissimum et amabilissimum grato auimo colere non desistam. Autumno a. MCMIV Kiliam migravi ibique legentes audivi viros doctissimos: Martius, Noack, Rodenberg, Sudhaus, Volquardsen, Wendland. Sud- hausii et Wendlandii benignitate factum est, ut in seminarium philologum reciperer, cuius sodalis fui ter senos menses. Praeterea ad exercitationes suas liberaliter me admiserunt Rodenberg, Volquardsen historicas, Martius philosophicas. Quibus viris iustas et debitas ago gratias cum omnibus tum Sudhausio et imprimis Paulo Wendland, qui me non solum ad haec studia rhetorica relegavit, sed etiam ad interiorem litterarum cognitionem excitavit. Nec Felicem Iacoby, cuius in me humanitas animo meo affixa est et erit, hic nomi nare nolo.