88 xaAwv ooto xauxY]?), x& B’ iyxw[xt« xwv spywv 6[ao£(o? xal xwv <TW|taxixwv xal xwv iuytxmv, sequitur, ut Aristoteles geminam generis epidictici doctrinam agnoverit. Atqui cum lego, quae in Eth. Nic. 1101 b 34 post ixaivou et lyxw[Rou descriptionem adiunguntur: aA/.oc xalixa ulv itrws olxstoxspov Icaxptjjouv xoi<p Tcept xa iyxwpua xsxovyp.svotc, facere non possum, quin suspicer illam distinctionem, quae sane apud Aristotelem cum eius philo sophia connexa est 1 ), ne rhetoribus quidem illius aetatis plane ignotam fuisse, quamquam alia eius vestigia prope deficiunt 2 ). Nunc tandem singula generis laudativi praecepta apud Latinos 3 ) tradita cum Graecorum praeceptis comparemus. Initium autem disputandi auctor ad H. III 7,13 et Cicero (Antonius) de orat. II 11,46; 84,342; part. or. 22,74 sq. a genere faciunt Graecos prorsus secuti. Quam congruen tiam nescio an quis dixerit ita e rerum natura nasci, ut non digna sit, quam premamus. Sed olim Romani alium morem sequebantur, cf. Pol. VI 54: 5 ys Xsywv oxsp xou b-dxxsx&ai piXXovxos, £av BieXQyi xov xepl xodxoo Xoyov, apysxai xwv ocXAwv axo xoo xpoysvsffxaxou xwv xap6vxwv (h. e. maiorum per ima gines personatorum) xal Tiysi xot? Imzuyiat; sxacxoo xal xa$ xpa^si?. Ex hoc igitur testimonio gravissimo Romanos anti quis temporibus post ipsius demum mortui laudationem pro avorum memoriam arcessivisse discimus. Nonne apparet no vam doctrinam saeculo primo usitatam, qua orationem de monstrativam a maiorum laude exordiebantur, ex Graecia translatam esse 4 )? Accedit quod etiam in singulis rebus auctor ’) cf. Walter p. 503 sqq. 2 ) Nec apud Xenophontem nec apud Isocratem (nisi forte Paneg. 51) differentia e-fxwfnov inter et exaivov intercedens deprehenditur (cf. Shee- han p. 15). Immo hoc ipso de quo consideramus loco postea non obser vatur. Nam 1367b 36, al,5 sane duo illa vocabula pro synonymis usurpantur. s ) Praefandum est auctorem ad H. de vituperationibus peculiaria praecepta tradere, cum alii in iis contraria atque in laudationibus pro ferenda esse moneant, cf. Anax. 84,6—8, Arist. 1368 a 36; Cic. de orat. II 11,46 (Kroll p. 673'); II 85,349; (part. or.. 23,80). *) Aliter antiquioris et recentioris disciplinae discrepantiam Voll- merns: Jahrb. fiir klass. Phil., Supplement. XVIII, 1892 p. 477 explicare studet. Cui hunc ipsum Polybii locum debeo.