68 narrationis magis putant esse propria quam totius orationis, valde mihi videntur errare. Sed de orat. II 80,329 Antonius quoque idem praedicat quod ceteri, ita ut sibi ipse ad versetur '). De confirmatione. Ac primum quidem ad generis deliberativi confirma tionem (Graece j3spaiw<nv) transeamus. Cui generi quasi funda menta Anaximenes supposuit illa velixa xscpaXata, e quibus haec habet p. 13: Bixaiov, vop.tp.ov, tropcpspov, xa>.6v, f]B6, pahtov, huvavov, xvayxalbv (cf. p. 35,9; p. 75,2 sq. saepius). Horum numerum Aristoteles contraxit (cf. I 3,1358b 22 sq.), qui quidem generis deliberativi to oop.cp£pov proprium esse statuit, vo Bfxociov et xalov quamvis minus necessaria — haec enim magis in alia duo genera cadere — assumpsit. Praeterea philosophus addidit vo Bovavov * 2 ) (xat xbovxvov), quod omnibus generibus commune esse censet, cui vo paBtov subicit 3 ). Iam vero Cicero, qui in genere iudiciali aequum, in genere demonstrativo honestum ut finem constituit, Aristotelem secutus (cf. II 4, 12), in deliberationibus ab illo recedit, cum II 51, 156: in deliberativo {genere), ait, . . . Aristoteli placet utili tatem (sc. finem esse), nobis et honestatem et utilitatem 4 ). Similiter fn libris de orat. Antonium iudicantem facit II 82, 335, cum Crassus I 31, 141 in illo vulgaris rhetoricae compendio per inde atque Aristoteles utilitatem solam ad genus deliberativum trahit. Nec Cicero ipse in part. or. 24, 83 et in topicis 24, 91 ad illius doctrinam non rediit. Quamquam in partitionibus oratoriis honestate non plane supersedit, cum 25, 89 sq. haud secus atque in libris de orat. II 82, 335 (cf. auct. ad H. III 5, 8—9) non solum crebrius utilitatem cum honestate certare monet, sed- etiam praecepta in utramque partem disserendi suppeditat. Deinde in libris de inv. II 52, 158 Cicero utili- ') Scilicet Cicero alio loco alio e fonte haurit. *) I 3,1359 a 15 et praecipue II 18. 3 ) cf. I 6,1363 a 21 et obiter II 23,1399b 34. 4 ) Hanc novam disciplinam Krollius, Rh. M. 58, p. 593 1 ab Panaetio et Posidonio pendere suspicatur.