53 ■p w •# v (cf. p. 113,11 sq.) 1 ) ad narrandi normam, quam Anaximeni et Aristoteli supra vindicavimus, accedere edocemur, etiam Dio nysium illius non ignarum fuisse apparet. Atqui gravissimum est eam Ciceronis ipsius temporibus non solum notam fuisse, sed viguisse. Namque in libris de inv. I 21,30 legimus .... cum ipsius rei gestae expositio magnam excipit offensionem .... membrati m oportebit partes rei gestae dispergere in causam et ad unamquamque confestim rationem accommodare, ut vulneri praesto medicamentum sit et odium defensio mitiget. Idem Cicero part. or. 35,121 accusatori in causa coniecturali prae scribit: narratio autem accusatoris erit quasi membratim gesti negotii suspiciosa explicatio, sparsis omnibus argumentis, obscuratis defensionibus (simillime auct. ad H. II 2,3). Nec talem narrationis disponendae rationem in ipsis orationibus non adhibuit, quae e. g. in C. Verris accusatione et in A. Cluentii defensione perspicitur 2 * * * * * ). Accedit quod etiam anonymus Seg. hanc priorum rhe torum doctrinam compluriens (§ 56, 129, 133) significat. In § 129 (24,9 G.) autem Alexander Numenii filius contra atque alii, qui paene per totam orationem narrationes quoque collo cari posse censebant, S>.Y)YY)<7st duos 8 ) locos eosdem quos va TCpax&svTa Eiprjasta. Nempe haec disponendi ratio artificiosa ex communi quarti saeculi arte et rhetorum ludo recedit, in quo disci pulos duas tantum narrationis collocandae rationes, easque quas supra significavimus, didicisse suspicor. Aliter Navarrius iudicare videtur. ') Hic locus dignus est, qui totus reddatur: xat ou§e vccjtt|v tt)V 8nfor,<jiv au/.o)' mo; ausvpe^aj xai dxavasxsudwvw; dXXa zai Torj-njv pLocxpoxepav oSaav aratoviat 8iaXa|xj3avet y.ai xaS-’ ex.actov st8o; p.aprjpa; dva0i36££Tai x.al 7EpoxXf)asi{ dvayiYVUtXc 1 . x.ai auv&rjxa; JEapEysTai TSX[rr|pit)'.; vs y.at 3ri!j.e!oi; x.ai -o~{ ly vSW sixovwv eXeyyot; finaai ypr^ai. cf. Rohde p. 29; cf. etiam Quinctianam (Rohde p. 30). 8 ) Graevenus p. 24 Alexandrum tres disponendi modos eosdem quos Dionysius de Isaeo cap. 14—15 agnovisse putat. Et de duobus quidem concedo. Nego quod Graevenus verbis T&rcsiv tt)v Sirjyrjoiv ev aotaT; vaT; 7ti3T£aiv, post quae vocem f; inculcat, eundem ait modum narrationis disponendae significari, qui tertio loco a Dionysio tractatur. Nam errat vir ceteroquin acutus, cum verba ev ta~; msvsai (verte: inter argumenta) nimis premens haec verba dici non posse contendit, „si narratio non tota probationibus includitur, sed pars narrationis iis praemittitur". Sed