44 tionem Aristoteles agnoscere videtur (cf. imprimis 1415 b 34 sq.). Deinde quod Aristoteles non iniquum esse tradit in prooemio risum excitare, hoc similiter apud auctorem ad H. I, 6,10 = Cic. I, 17,25 exstat. Postremo mirum est, quod et Aristoteles (praecipue 1415b 9, Marx p. 319) et Cicero (Anton.) de orat. II, 79, 323 eos increpant, qui docilitatem, attentionem, benevolen tiam in solo prooemio, non in tota oratione colligendas esse opinantur. De hac congruentia, quid statuendum sit, Anger- mannum consulas 1. c. p. 9. Adde quod auctor quoque ad H. I 7,11 has tres utilitates non in prooemio solum, sed in tota oratione comparandas esse docet. De narratione. Narrationis descidptionem Aristoteles et Anaximenes plane praetermittunt. Definitio autem, quae apud Ciceronem I 19,27 et auctorem ad H. I 3.4 invenitur: narratio est re rum gestarum aut ut (proinde ut, auct. ad H.) gestarum ex positio omnino progymnasmaticorum fini, qui tou non Siy)yy)<jsws est respondet 1 ). Anonymus denique Seg. § 46—51 (p. 11,10 sqq. G.) plures definitiones praebet. Atque, ut inde ordiar, Aristoteles et Anaximenes sub BtriY^ffsw; vel a-ayye}i«!; nomine proprie simplicem rei gestae expositionem intellegunt. Idem valet apud Latinos, quibuscum anonymus Seg. 2 ) mirifice concordat, unum idque primum de tribus narrandi generibus, quae distinguunt: auct. ad H. I 8,12: unum est cum exponimus rem gestam et unumquidque trahimus ad utilitatem nostram vincendi causa, quod pertinet ad eas causas, de quibus iudicium futurum est. Cic. I 19,27: ') cf. Volkmann p. 150; Thiele, quaest. p. 28; Reitzenstein: Hellenistische Wundererzahlungen, Lips. 1906 p. 153. 5 ) Sed nescio quo pacto tota haec epitomae pars, qua variae nar rationis in species divisiones continentur, mendis scatet, cf. Graeven p. XLV.