20 236 A. disertis verbis eupsutv et Stadkcriv discernit 1 ). Item Anaximenes 2 ) quoque sSpeuiv, Ae?iv, voc&v deinceps tradit, etsi terminis illis non utitur. Res ipsae nimirum iamdiu in usum receptae erant, nomina nondum sollemnia facta. Aristoteles 3 ) autem, qui ipse quoque sicut Anaximenes primum silvam quandam ac materiam universam permixtim et confuse exponit (Cic. de inv. I 24,34), i. e. inventionem habet, deinde in tertio libro de elocutione non solum accuratius agit, sed etiam nomen proponit (cf. III l,1403b 14, saepius) 4 ). Idem eodem loco va icspl Tijv 6^6xpi<jiv (1403 b 22) ita commemorat, ut cognoscamus eum primum hoc luculentum oratoris officium rationi accommodasse 5 ). Et ne va^iv quidem reliquit. Non quo negaverim hoc vocabulum, ubicunque in fine secundi et in tertio libro reperitur, non Aristoteli tribuendum, sed ad interpolatorem reiciendum esse, id quod Spengelii, Rabii, Vahleni opera satis explanatum est 6 ). At nego, quod qui dem Marxius p. 245—6 affirmat, vocem va^sws idoneam non esse, qua libri III capita 13—19 appellentur 7 ). Apparet ergo omnia fere orationis officia inferiore aetate prolata iam priori nota fuisse, etiamsi nomina ipsa nondum in sollemnis locutionis formam abierant. Ceterum memoria, quod quintum oratoris officium recentiores addiderant, a Ci cerone in oratore 17,54 (14,43) repudiatur, quia communis sit multarum artium. l ) cf. Striller p. 35. ’) Spengel p. 486; Volkmann p. 28. 3 ) Spengel p. 486. 4 ) Nec vero ignoro tertium rhetoricae librum non ab Aristotele ipso cum aliis djjobus coniunctum esse. cf. Diels: Uber das III. Bucb der Aristot. Rhetorik A. A. B. 1886 p. 17 sqq. 6 ) Diels 1. c. p. 32. 6 ) Marx p. 255 sq. 7 ) Nec Spengelius p. 486, 492 nec Dielesius p. 16 in posteriore tertii libri parte significanda nomen taljcw; abnuunt. Heinickius autem p. 62 partes orationis omnino sub dispositione tractandas esse arbitratur, ut facit Antonius de orat. II, 76,307 sqq. (cf. etiam orat. 15,50), fecit Hermagoras. (Thiele p. 145).