in imprudentia tractanda: nam qui se propter vinum, inquit, aut amorem aut iracundiam fugisse rationem (Anax. Si’wv siWTausO-a tou loyt.cfJ.oB) dicit, is animi vitio videbitur nesciisse, non imprudentia, cf. II 25,39: item vitiosum est, quod vulgarem habet defensionem hoc modo: iracundia deductus peccavit aut adulescentia aut amore. Ergo hae nugae reieetae ab auctore ad H. philosophiae non plane imperito in vulgari institu tione inde a Gorgiae temporibus haerebant. Atqui Cicero ipse quoque, qui eosdem prope motus animi (amorem, ira cundiam, vinolentiam) ter 1 ) nominat, eos I 27,41, quamquam secus atque Aristoteles (et auctor ad H.) inter voc dcxoouia habet, tamen a purgatione secludere videtur: eius (modi) partes sunt prudentia et imprudentia 2 ). Prudentiae ratio quaeritur ex iis, quae clam, palam, vi, persuasione fecerit. Imprudentia 2 ) aut in purgationem confertur, cuius partes sunt inscientia, casus, necessitudo, aut in adjectionem animi, hoc est, molestiam, iracundiam, amorem et cetera, quae in simili genere versantur. Cf. part. or. 12,43: quae motu animi . . . facta sine ratione sunt, ea defensiones contra crimen in legi timis iudiciis non habent Restat, ut reliquos status a Graecis adhibitos investi gemus: Consulto adhuc Anax. 89,9 sqq. nondum attuli, tametsi hic que que constitutio coniecturalis (89, 9—11) et concessio (90,22 sq.) dilucide deprehenduntur. Sed secunda constitutio, quae 89,11 tractari incipit, non est iuridicialis absoluta, sed procul dubio legitima, quae apud auctorem ad H. vocatur. Et primum quidem 90,11 sqq. de contrariis legibus disseritur, tum de ambiguis et ex scripto et deinde utrum data sit opera, ut sciretur an non\ deinde utrum casu nesci erit an culpa. Tota haec praeceptio ad Peripatum spectat (cf. Loening p. 224) et haud scio an cum usu forensi cohaereat. ') I 27,41; II 5,17; II 9,30. ! ) Animadvertendum est vocabulum imprudentiae hic tam late patere. Nam alibi (de inv. II 5,17; II 9,30; part. or. 37,131) Cicero quoque imprudentiam in purgationis partibus ducit, in quibus nostro loco (et part. or. 12,42) pro illa substituit inscientiam. Nec dubito, quin alio loco alium auctorem sequatur, cf. etiam Thiele, p. 40.