De statibns et ratiocinatione. Et primum quidem paucis demoustrabo etiam eorum, quae apud posteriores demum exculta et perfecta sunt, initia et incunabula iam in antiquiore arte reperiri. Veluti uTdccswv (statuum) doctrina, quo fundamento tota recentior rhetorica nititur, iam apud Anaximenem et Aristotelem adumbrata detegitur. Non quo status quarto saeculo a magistris com positi et digesti et ad universam rhetoricae materiam descri bendam accommodati fuerint. Quod ne credamus eo maxime prohibemur, quia certa et sollemnia nomina, quibus recenti- ores status appellabant, Aristotelis aetate adeo deerant, ut <rra<7ecoi; ne vox quidem ipsa sensu rhetorico adhiberetur. Nomina igitur ignota erant, res ipsae usitatae, ut protinus exponam. Qua expositione fortasse paulum ad illam quaesti onem expediendam conferam, de qua etiamnunc viri docti dubitant. Etenim Thielius 1 ) ut Minervam ex Iovis capite, ita (T-racsuv doctrinam ex Hermagorae prodiisse arbitratur. Contra Yolkmannus 2 ), Susemihlius 3 ), Hammerus 4 ), quamvis ipsi quoque aliquid inter se distent, hoc tamen una contendunt statuum disciplinam paulatim profecisse, postremo ab Hermagora, cuius iustae gloriae non obtrectant, ad eam formam redactam esse, quae apud posteriores magna auctori tate florebat. .Quam sententiam mihi quoque probatam, ut quo dammodo fulciam ea quae subsequuntur proferre constitui 5 ). 4 ) Hermagoras p. 178—80. ’) 1. c. p. 43 sqq. 3 ) Gesch. d. griech. Litt. in d. Aiexandrinerzt. 1892, II p. 472 83 . 4 ) B. ph. W. 1893, p. 1544. 8 ) In hac prima opusculi parte Ciceronis scripta praeter libros de inventione raro respexi. Et poterant praetermitti, quia Cicero, postquam