drare,praeterSpengeliuin^Thielium^Marxium * 2 3 ), Navar- rium 4 ) aliosque doctos viros Wendlandius 5 6 ), magister vene randus, monuit. Qui idem vir doctissimus, cum adhuc deesset, qui illam constantiam cum in tota arte tum in ea parte, quae est de partibus orationis, perspicuam indagaret quaestione diligentius exhibita, me permovit ad hoc munus suscipiendum, e quo fore sperabat, ut aliquid fructus ad historiam doctrinae oratoriae cognoscendam redundaret. crebrius pro parco artium, quae aetatem tulerunt, numero et oratorum Graecorum et Ciceronis orationes ad rhetorum disciplinam illustrandam et supplendam adhibui. Quod cum aliqua utilitate fieri cum per se ipsum in promptu sit, 0. Navarrius in libro, qui inscribitur: Essai sur la rhdtorique Grecque avant Aristote, Paris 1900 p. XI sq. disertis in super verbis monet. Qui ipse Atticorum locos sat multos proponit, cum Ciceronianis congerendis F. Rohdius (Cicero, quae de inventione prae cepit, quatenus secutus sit in orationibus generis iudicialis, diss. Regi- mont. 1903) et Preiswerkius (de inventione orationum Ciceroniarum, diss. Basii. 1905) operam navaverint. Nec magnam eorum copiam in Kayseri et Spengelii commentariis, qui in toto opere componendo summo mihi adiumento fuerunt, non invenies. Locos autem e Ciceronis libris rhetoricis sumptos frequenter Heinickio (de Ciceronis doctrina, quae pertinet ad materiam artis rhetoricae et ad inventionem, diss. Re- gimont. 1891) et Merchantio (de Ciceronis partitionibus oratoriis, diss. Berol. 1890), nonnullos etiam Jentschio debeo. *) Abh. d. Bayr. Ac. 1855, p. 759. 2 ) Hermagoras p. 119. 3 ) ed. auctoris ad H. p. 156: ,,apparet rhetores illius temporis et Hermagorae et Aristotelis (malim vulgaris rhetoricae) praecepta in unum conflasse variis usos rationibus neque scriptoris ad H. neque Ciceronis artem appellari posse Hermagoream Latine versam“. *) Essai sur la rhdtorique Grecque p. XII: „Nul doute, en effet, que tout 1’essentiel de la rhdtorique des cinquieme et quatrieme siecles avant Jdsus-Christ ne s’y soit transmis.“ Ceterum vir doctus nostratum libros ad rem propositam pertinentes iusto magis neglexit, quo factum est, ut summa eius disputationis vix satisfaciat. 6 ) Anaximenes p. 57—58.