Postquam altero examine perfunctus negotium disser tationis corrigendae preloque dandae adii, opusculo iterum perlecto aliud sane mihi perficiendum fuisse, aliud me per fecisse sensi. Namque rhetorica quibus a principiis orta, quomodo adolesceret, ita ut quarto saeculo vulgari quadam norma comprenderetur, quemque ad statum ab Aristotele ad duceretur, cum W en dia n dius 1 ) multis in rebus egregie ex- planasset, equidem enixe persequi debebam, quibus in par tibus per saeculorum cursum progressa, qualis ad Ciceronis aetatem permanaret, i. e. quae membra antiquitus tradita etiam posteris temporibus sive integra sive paululum mutata et aucta conservaret, quaeque philosophorum, imprimis Stoico rum 2 ) ex officinis adsumeret, denique quae nova per Herma- goram <jtoc<J£cov inventorem, quem dicunt, recipei’et. Sic enim doctrinae rhetoricae cognitio proficere poterat. Attamen ab hac calce longe me abesse, haud ignoro 3 ). Maxime autem doleo, quod philosophiae studium primori bus tantum labris attigi. Quo relicto si quis communem sibi rhetoricam Latinam penitus cognosci posse existimaverit, me dius fidius quam valde fallitur! Ipse enim fundamentum huius commentationis propter philosophiae inscientiam meam inter dum vacillare in dies magis expertus- sum; nec uno loco, ') Anaximenes von Lampsacus, Studien zur altesten Geschichte der Rhetorik, Berlin 1905. 2 ) A Stoicis artificiosae illae partitiones inventae sunt. cf. Striller: De Stoicorum studiis rhetoricis, Bresl. phil. Abh. 1886, I 2; Volk- niann 2 : Die Rhetorik der Griechen und Romer, Leipzig, 1885, p. 9. ’) Iniuria quoque nonnumquam a via historica, ut ita dicam, aberrans, quando commodius videbatur, initium disputandi et compa randi a Latinis cepi.