Full text: Vitae Sanctorvm Danorvm

S. CANVTVS REX 
75 
LN 
Iustus denique iudex sine acceptione personarum iustitiam 
ministrauit. ( Pass. VI.) Itaque propter amorem iustitie et sancte 
religionis diu ab incolis terre persecutiones et regni detrimenta 
sustinuit, donec pene omnes in necem sancti viri conspirarent. 
Manifesta denique persecutione armis in regem commotis rex 5 
sanctus a Wandalis ad lutos, a tinnis (!) fugatur in Fioniam, vbi 
in ciuitate Othonia in ecclesia sancti Albani se recipiens et 
(Pass. VII ) se sacramentis ecclesie muniens perfossus lancea per 
latus Christo martyr ab impiis dedicatur. (Hic desinunt LN.) 
O 
In Octaua Sancti Kanuti Lectiones. 
(Pass. VII.) Quid multa? Dux et gloria Danorum, optans per 10 
martirium mutuare certum ac stabile regnum, gloriam huius mundi 
transitoriam fluxipendens (!), arma secularia deponit, ne cum ipsis 
periret, si corpus corruptibile plusquam animam diligeret; con 
fessionem etiam pro reatibus ac delictis iterauit, fructus penitencie 
dignos adauxit, dominici corporis sacramentum ad eterne salutis 15 
incrementum cum reuerenti deuocione accepit et sese suosque 
celorum rectori gracia bone spei commisit. Nec mora: vndique 
plebis agmina per fenestras aliasque aperturas lapides ad regem 
proiiciunt et iacula, donec vnus de sacrilegis religiosum regem 
perfodit lancea; nam crucis in modum manibus expansis ad altare 20 
sancti Albani marliris transfixus est in latere cuspidis mucrone. 
Summa et vnica salus est egris mortalibus, quod electos suos ita 
Christus celis diuisit ac terris, vt spiritus celesti habitacione dignos 
superis admitteret, et terre terrena dimitteret. 
Cum quo Benedictus fidus germanus armis occubuit, ami- 25 
corumque vel militum manus neci causa iusticie succubuit. Et 
quia corpora sua victimas deo optulerunt, regna celestia laureati 
intrare meruerunt. Nunc amicti stolis albis agno cum palmis 
astant, optata beneficia omnibus se hic inuocantibus prestant. 
Itaque, vt dictum est, sexto ydus Iulij sic occubuit pie secus aram 30 
Christi fuso sanguine, domino nostro Ihesu Christo regente et 
adiuuante. Cui est honor et gloria in secula seculorum, amen. 1 
1. Iustus . . ministrauit auctor de suo addidit usus Petri epist. 7, 1,17: 
(pater).. sine acceptione personarum iudicat. 3. persecutiones N; 
persecutionis L. 12. fluxi pendens O 2 . 21. cuspicis(!) O 2 ' 
22—29. De notabili emblemate Summa et unica .. prestant cfr. liber 
meus Knud den Helliges Martyrhistorie p. 74 sqq. 28. amictis O 2 . 
Contextus Breuiariorum in SRD. Tom. III p. 391—422 editus multis 
mendis laborat, quce plerumque editoris neglegentice debentur; quorum
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.