Full text: Vitae Sanctorvm Danorvm

S. CANVTVS REX 
71 
miracula, quatenus hebetes istorum mentes ad penitentiam 
reuocaret uel ad sanctam religionem incitaret. Nam ad 
suggestionem uel petitionem multorum, ne mens dubitando 
tabesceret insipidorum, super sancta eius ossa quatuor uicibus 
ignem nimis ardentem misimus, qui in momento, quasi aqua 
infunderetur, extinctus, nichil molestie inferens nec aliquid 
ledens, nusquam comparuit. Aliud quoque in Olauo, fratre 
atque successore huius in regni dignitate, notandum contigit: 
quia, quando erat regis et martiris Kanuti depositio, accidit 
Olaui tunc exulis ac positi in Flandria in uinculis liberatio 
et hic ad regnum exaltatio, et nunc deo disponente, facta 
beati Kanuti martiris translatione exaltationis, euenit huius 
Olaui depositio terrene dignitatis. Tercium uero in VI. feria 
ante Kanuti translationem, omnibus apud nos bonis in 
oratione et ieiunio persistentibus, magna tempestas pluuie 
fluit adeo etiam in nocte sequenti, quod nos multum contur- 
bauit, et in sabato quoque tenebre uel obscuritates magne 
usque in horam terciam sunt facte; sed postquam sepulchrum 
eius discooperuimus et reliquias sanctas repperimus, statim 
magna luce et aeris serenitate omnipotens deus ad laudem 
ipsius ut meriti beati Kanuti regis et martiris quibusdam 
signis nos letificauit et ineffabilem misericordiam, qua et 
indignos uocat ad penitentiam, multis ostendit; quam ipse 
precibus eius nobis prestare dignetur in perpetuum, qui uiuit 
et regnat cum filio suo in unitate spiritus sancti, deus per 
omnia secula seculorum, amen. 
3. ad suggestionem Num. 31,16. 7. nusquam comparere: 
Esdr. IV, 11,19. 17. tenebrte factae sunt: Matth. 27,45 al. 23. cfr. 
Luc. 5,32: non veni vocare iustos, sed peccatores ad psenitentiam. * 11 
1. pniam C. 3. uel petitionem om. E 2 . 8. huius in scripsi; 
in huius CE. 10. in ante Flandria supra versum add. m. 1 in C. 
11. facta C; dum facta est E. 12. translatione (translatioe) scripsi; 
translatio CE. 17. sabbato E. 18. sepulcrum E. 19. eiuC 
repimus C. 21. ut meriti scripsi; & meritis CE. 22. letifica 
(i. e. letificauit) C; ketificare E miam C. 26. se: seculoru. a m. C. 
Subscriptio libri in C est: Explicit passio Sancti kanuti regis et mris. 
5 
10 
15 
20 
25
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.