Full text: Vitae Sanctorvm Danorvm

70 
VITAE SANCTORVM DANORVM 
in modum manibus expansis ad altare sancti Albani martiris 
transfixus est in latere cuspidis mucrone. Itaque VI. Idus 
mensis Iulij sic occubuit pie secus aram Christi fuso sanguine, 
domino nostro Ihesu Christo regnante et adiuuante: cui est 
5 honor et gloria in secula seculorum, amen. 
VIII. Sed quia npc in libris ecclesiasticis legitur neque 
uulgo refertur, quod aliquis rex in edibus sacris et a militibus 
suis tam crudeliter tamque miserabiliter interfectus sit, arbi 
tramur, uel experimento intelligimus, deum omnipotentem ob 
10 id ualde commotum esse ut despectum, in cuius basilica, 
quasi principis summi aula, refugium ac tutamen quesiuit, ut 
decuit. Idcirco uindicta dei, correctionis gratia ilico subsecuta, 
totam fere Daciam pluiali tempestate, ferali pestilencia, fame 
et alimentorum inopia tam diu perturbauit, donec per multas 
is uisiones ac reuelationes pluribus est ostensum, quod eius 
corpusculum misere deiectum et hactenus iacens despectum 
deberet inde eleuari et amplius inter sanctos reuerenter 
honorari. Quid multa? Hijs mox diuulgatis lutenses cum 
episcopis et sacerdotibus admodum religiosis ad nos fide bona 
20 et deuotione uenerunt, consilium una nobiscum inierunt, et 
in eo decreuerunt, ut ossa regis et martiris cum digno honore 
eleuari debuerunt. 
IX. Tum, indicto triduano ieiunio peractoque cum orationi 
bus, elemosinis et ymnis et spiritualibus canticis, corpus regis 
25 iam sacratum de puluere terreno est eleuatum; et deus omni 
potens et misericors tria in eo magna declarare dignatus est 
5. Timoth. I, 1,17: soli deo honor et gloria in saecula saecu 
lorum. Amen. 24. cfr. Ephes. 5,19: loquentes vobismetipsis in 
psalmis et hymnis et canticis spiritualibus. 
2. Idus add. E; sexto ydus Iulij O; VI. mensis iulij C. 
4. Ihesu CO; inquam (!) E regnante C; regente O. 5. in secu: 
se: ain. (sic!) C. 8. miserbilite C, corr. E. 10. esse (ee) ut 
scripsi; aut CE. 11. actu tame C, corr. E. 12. illico E. 13. uere 
dacia C, s. s. manu recenti fere Daniam (ut habent E) pluiali C; 
pluviali E. 15. eiwp C. 17. eleuari scripsi (ut in u. 22 et 25 est); 
leuari CE, quod per se ferri poterat. 18. lutenses E, ut corr. in C 
man. ree. ; intenses C m. 1. 20. una om. E. 22. debuerut C, 
quod propter adsonantiam tenendum est. 23. in—dicto (sic!) C. 
24. eleemosynis E ymis C; hymnis E. 25. est elevatum; et d. 
scripsi; esset eleuatum, D. CE. 26. mirs C, s. s. misericors man. ree.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.