ADDENDA. DE S. WILHELMO
449
capud(!) reuerendi ducis ab aure sinistra vsque ad oculum dextrum
diuisit. Accurrentes autem alii armati, vt participes parricidii
essent, lanceis latus eius transfixerunt. Sicque sanctus propter
iusticiam et vite innocenciam occisus obdormiuit in domino. Tu
autem, domine, miserere nostri.
II.
DE SANCTO WILHELMO ABBATE.
Ellen Jcrgensen, v. d., quam ssepius commemoraui, initio mensis Octo
bris huius anni (1910) mecum communicauit, se in codice Upsalensi C. 447 (qui
codex Breuiarium continet secundum morem ecclesiae Lundensis ordinatum, et a
Johanne Svenonis curato Nyburgensi anno 1477 scriptus est) in fol. 230 Legendam
de S. Wilhelmo inuenisse, quam nusquam alibi se legere meminisset. Ne ego
quidem hanc narrationem aliunde noui, ideoque eam ex codice Upsalensi Hauniam
in Bibliothecam Regiam transmisso descriptam hoc loco apponendam esse iudicaui.
Quedam mulier in Hornsheret in vigilia epyphanie vaccas suas
cum aliis pecoribus emisit ad aquas ad aquandum. Vna vacca,
que et ei preciosior, cecidit super glaciem, et fracto femore nec
surgere nec se mouere de loco, quo ceciderat, poterat. Quod
cum nunciatum fuisset mulieri, ingemiscens imponit eam vehiculo
et transtulit in domum suam, et sedens lamentabatur. Interea
superuenit Johannes presbyter, et videns eam flentem dixit: »Qua
re tristis es?« Cui illa: »Vacca mea corruit super glaciem et fracto
femore approximet (!) morti. Accessit sacerdos ad vaccam, et con
trectans eam manibus suis perpendit verum esse, quod ex ore
eius audiuit. »Aduoca aliquos, qui excoreant (!) eam, et vtere
carnibus.« — »Absit, mi domine, vt ita fiat, quia multum peculij
michi prestabat. Scio, quid faciam. Inuocabo sanctum Vilhelmum,
qui est pius consolator afflictorum, et si restituerit michi vaccam
meam sanam, dabo ei monile meum.« Euoluto paruo spacio post
votum, consolidatis ossibus femoris et vigore recepto, surrexit
vacca et diuertit ad presepe suum et pabulum appositum comedit.
Ad hoc factum expauit cor mulieris, et tam amiracione (!) quam
gaudio plena nunciauit vicinis suis et amicis, quam celerem peti-
cionis sue per merita sancti Vilhelmi consecuta fuerat effectum; et
gratulabantur ei omnes.
Ewangelium. Nemo accendit.
5
io
15
20
25