448
VITAE SANCTORVM DANORVM
regis peruenisset, ab omnibus venerabiliter est receptus. Magnus
autem iugiter meditabatur in necem eius, habens secum tres
sollempnes proceres, socios conspiracionis in mortem viri iusti.
Igitur in curia regis ducem tamquam familiarissimum amicum adiit
5 mendaciterque dixit, se peregre profecturum ac necesse habere de
consilio pro suis negociis disponendis ac velle tractare cum eo
super hiis in loco aliquo secreción. Tu.
Lect. VII. At vir innocens, credens vera esse, que Magnus
dixerat, ait: »Dilecte frater, affectum tuum bonum deus perducat
10 ad finem! De me nichil dubites, sed locum et tempus assigna, et
ero paratus pro voluntate tua. Conuenientibus ergo eis de tem
pore et loco, in quibus sibi mutuo occurrerent, peractis quatuor
diebus natalis domini, quibus communiter cum rege fuerant,
Magnus iuit in Gseffnewadh, Kanutus vero moratus est in Harel-
15 stad, quousque residium(!) natalis compleretur. Crastino vero epy-
phanie summo mane Magnus cum suis se armans ad proximam
siluam iuit misitque vnum de suis ad ducem, qui adhuc dormiebat,
dum nuncius veniret.
1 iv ¿ Surgens ergo dux festinabat, vix ex toto vestitus,
20 occurrere Magno. Cumque suaderet sibi Cecilia cognata sua, filia
Kanuti regis, apud quem (!) hospitabatur, ac omnes sui, vt Magno
non occurreret nisi armatus et cum forti comitiua, non assensit,
quia vir fidelis de falso et perfido amico suspicionem malam non
habuit. Assumptis igitur secum duobus sociis nuncium est sequtus.
25 Qui precedens, de nece talis viri dolens, cancionem quandam de
quodam parricidio tunc notissimo compositam pluries cantauit, vt
per hec dux moneretur, ne incideret in paratas incidías (!). Sed
ipse nichil super cor ponens (Isaice 47,7) siluam intrauit. Cui per
fidus Magnus occurrens cum [cum] falsa oris hilaritudine eum
30 amplexatus est. Tu.
m L, " Cumque consedissent, aduertit dux Magnum armatum;
quesiuit, cur armatus incideret (o: incederet) tempore pacis. Qui
dixit se habere aduersarium, de quo vellet statim summere (!) vin
dictam. Et dum hec loqueretur, venerunt socii Magni de latibulis
35 armati. Tunc scelus conceptum vlterius ferre non valens ait:
»Kanute, cuius est Dacia?« Dux innocens respondit: »Quid sibi
vult hec interrogado? cuius est Dacia nisi patris tui, patrui mei,
quam diu placet altissimo?« Ait ille: »Non est sic, sed omnes
post te vadunt.« Qui respondit: »Nouit ille, qui cuncta nouerat,
40 quod numquam tibi vel tuis obfui in vita mea.« Et cum vellet
surgere, traditor eum indigne per cappam retrahens extracto gladio