Full text: Vitae Sanctorvm Danorvm

— 
— ™ 
ADDENDA. DE S. KANUTO DUCE 
447 
animo fuit. Hic habuit filium, Magnum nomine, qui simulate 
amicus Kanuti erat, re autem vera ipsum odiebat(!). Accidit autem, 
vt propter defectum ducis partes Slesuiccenses adeo furtis et rapinis 
paterent ac per Slawos infestarentur, vt nullus ibi secure maneret, 
nec ipse rex nisi sub fortissima custodia quiescere auderet. Quod 5 
aduertens Kanutus precio ducatum optinuit; quo habilo inuasores 
regni repressit, raptores et fures suspendi fecit, et in breui patriam 
a periculis liberauit. 
Lect. tercia. Quidam (fuit) sanguine nobilis, sed moribus 
totus ignobilis, qui sepius monitus est ab iniuriis desistere, sed 10 
noluit. Iussu autem Kanuti capitur ac suspendio per eum adiudi- 
catur. Cui ille: »Cognatus tuus sum; noli tantam verecundiam 
tuo generi irrogare.« — »Quanto aliis«, ait dux, »es altior genere, 
tanto in penis eris eleuacior.« Et fecit igitur malum nauis in 
vertice montis erigi, ac in eum reum ad spectaculum omnium 15 
suspendi. Videntes autem omnes, quod nec propriis cognatis 
contra iusticiam parceret, mali eum timuerunt, et boni eum 
dilexerunt. 
Lect. 4 ta . Igitur cum iam propter iusticiam et pietatem ad 
eum omnes confugerent, cepit Slauiam potenter perdomare, vt, vbi 20 
centum prius procedere non auderent, ipse cum duobus securus 
incedebat. In omnibus ergo prospere agebat, quia manus domini 
erat cum illo. Inuidebat ergo illi Magnus filius regis, timens, quod 
regnum transiret ad ipsum; atque sub simulata amicia ( 0 : amicicia) 
fere nouem annis mortale odium ad eum occulte gerebat, desiderans 25 
eius mortem. 
Lect. quinta. Accidit autem, vt dux mendaciter (regi) accu 
saretur. Qui, vt leuis animo erat, delatoribus credens [rex, add. 
in marg.] in consilio (!) Ripensi ducem aggressus ait: »Tu quedam 
noua induxeras (!), vt contra me et regnum meum nomen regis 30 
tibi vsurpares.« Cui dux respondit: »Terra tua hanc consuetudinem 
habuit, vt nullus secure aliquid possideret. Iam per me factum 
est, vt quilibet possit in propriis remanere ac res suas pacifice 
custodire et possidere. Hec est noua consuetudo. Nomen etiam 
regni non vsurpaui, nec Slauia regem habuit nec me regem 
sed vsuali vocabulo knesae, id est dominum, vocant, quod 
i Dani credunt regem esse. Insuper terram illam tibi et 
1 tuo reconsiliaui (!), paratique sunt Slawi in bellis tibi astare, 
rum adiutorio vti velis.« Hiis auditis rex contentus fuit. 
ect. VI. Eo tempore instante natali domini dux ad festum 40 
inuitatur: versus Roskildiam festinauit. Qui dum ad curiam
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.