Full text: Vitae Sanctorvm Danorvm

446 
VITAE SANCTORVM DANORVM 
ADDENDA. 
I. 
DE SANCTO CANVTO DVCE. 
Hac aestate (1910) curaui, ut et Oxoniae et Londinii in bibliothecis diligenter 
perquireretur, si quis forte codex librorum Roberti Elgensis etiamnunc ibi 
reperiri posset; sed omnes mei conatus frustra fuerunt. Hoc tamen comperi, 
bibliothecam Cottonianam, in qua Christianus Worm, qui sub a. 1697 Oxoniae 
versabatur, Roberti opus se vidisse testatus est (cfr. supra p. 183), anno demum 
1731 incendio vastatam esse et postea thesauros eius in Museum Britannicum 
Londiniense translatos, sed ibi ne in antiquiore quidem illius bibliothecae catalogo, 
qui annum 1731 aetate superet, ullum eiusmodi codicis aut operis vestigium 
extare. Ne Camiponti quidem in bibliothecis esse videtur, si quidem earum cata 
logis, qui Londinii inspici potuerunt, fides habetur. 
Sed in Bibliotheca Regia Hauniensi hoc anno codicem saec XV. inueni, qui in 
Noua Collectione Regia asseruatur numero 54, 8 vo signatus, in quo praeter alia in 
fol. 15 v —17 v nouem de sancio Kanuto duce lectiones scriptae sunt, ex ecclesiae 
alicuius Danicae Breuiario, ut opinor, depromptae. Hae lectiones ex maiori Ordinali 
Ringstadiensi, quod supra p. 189 — 200 edidi, excerptae sunt, ita tamen, ut excerptor 
liberius suis verbis uteretur; et fieri posse arbitror, ut in ipsa ecclesia Ringstadiensi 
in festis annuis adhibitae sint. Quamquam nihil noui ex iis addisci potest, tamen, 
cum non inscite compositae sint, dignae mihi esse visae sunt, quas hic in Addendis 
apponerem. 
Oratio.' Deus, qui sanctam nobis huius diei sollemnitatem in 
honore beati Kanuti ducis et martyris tui consecrasti, adesto familie 
tue precibus et da, vt, cuius honore festa celebramus, eius meritis 
et intercessionibus adiuuemur. Per D. 
5 Lectio prima. Rex Ericus, dictus Egothse, adeo iustissime 
regnum Dacie gubernabat, vt, dum terram sanctam visitare dispo 
neret, populus regni tercia parte bonorum suorum votum regis 
redimere volebat. Sed deuotus rex populo non consenciens viam 
arripuit; veniensque Cyprum febre correptus diem clausit extremum, 
io At illi, qui secum erant, naturam insule allegabant, quod neminem 
mortuum sustineret sepultum. Quibus ille ayt: »Domini est terra, 
et facite, sicut dixi.« Mortuus est ergo et sepultus, vt predixit. 
Et quod mirabile erat: non solum ipse sed et omnes post eum 
ibi quietam habuerunt sepulturam. 
15 Lectio 2 a . Hic reliquit filium suum Kanutum, quem regina 
pepererat, sub educacione Skielm, nobilissimi Danorum. At Dani, 
percipientes regem mortuum, instituerunt fratrem eius Nicolaum 
pro rege; qui parum regno vtilis fuit. Nam auarus et instabilis
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.