S. ERICVS REX DANORVM 
445 
Ei venit taliter causa sanitatis: 
10 Vyrginis ymaginem mire sanctitatis 
Sonipno vidit; loquitur fatu blando satis: 
»Confortare, filia, dono pietatis! 
»Si vis videns fieri, visita beatum 
»Ericum, angelicis choris sociatum; 
15 »Ibi beneficium fiet tibi gratum.« 
Ringestad aduehitur dehinc per ducatum. 
Sanctorum reliquiis ceca inclinatur 
Atque sanctum lacrimis profusis precatur, 
Vt virtute celica visum consequatur. 
20 A Deo, quod postulat, mox sibi presfatur. 
Hanc respexit precibus beati Erici 
Omnipotens dominus, placenter amici; 
Visum Dei gratia percepit felici. 
Hoc signum per secula vere potest dici! 
25 Pro tot beneficiis gratias agamus 
Ihesu Christo domino, quibus nunc ouamus; 
Atque suum martyrem sanctum extollamus, 
Jubilantes singuli: Te Deum laudamus! 
Testes huius fratres omnes et ceteri, qui eam et cecam i 
nouerunt et videntem. Et ego, frater Jo annes de Othonia, 
presens fui et in scriptum redegi. 
50, v. 11. fatu scripsi ; factu C. v. 16. Ringestad scripsi-, Ring- 
stad C. v. 20. prestatur scripsi-, procuratur C. v. 24. Hoc signum 
uere poterit per secula dici C; correxi. v. 26. nunc scripsi; 
nec C. — 
1. etc. C et addidi. 2. frater om. B Jo. C.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.