444 
VITAE SANCTORVM DANORVM 
beatus Ericus!'« Sub Euangelio igitur libere clamauit: »Bene 
dictus etc.'; ego nunc possum loqui.« Sub Credo clamauit: 
»Benedictus etc.; nunc possum audire.« Requiritur de nomine, 
et dicit: »Nescio, vt surdus«; et vocatus est Ericus. Testes 
5 huius Andreas abbas de claustro Omnium Sanctorum Lundis, 
abbas Jo annes de Nestweth, et Lindich, procurator regis. 
46. Anno Domini M.CCLXXI1II. puer X. annorum de 
Scania, a natiuitate mutus, ad sepulcrum Erici loquelam 
habuit, presentibus multis cum matre sua Helghse de Wse. 
io 47. Apud Laland, in villa Halstat, filia cuiusdam horribili 
asmate grauata, ita quod in acclamatione spiritus coste 
soluerentur, et in vasis modum pectoris nodositas concaua 
redderetur, facto voto ad sepulcrum Erici plene conualuit. 
48. Filius militis in Sc/iania, villa Clastorp, ludens cum 
15 aliis et cadens ad fluuium molendini submersus est patre 
ignorante et secunda die inuentus; facto voto ad sepulcrum 
Erici reuixit et missus est Ringstad cum famulo, portante 
talentum cere sancto offerendum. 
49. In Thorpse Hallandise, parrochia Aas, Thorstanus, 
20 filius Andrese et Dotser, puer vnius anni, per cognatam secum 
dormientem oppressus, facto voto ad sepulcrum Erici et 
puplicato per sacerdotem, exhortantem populum ad orationem, 
redeuntibus parentibus post missam cum sacerdote inuentus 
est viuus; et postmodum Ringstad per parentes sancto Erico 
25 presentatus. 
50. Anno Domini M.CCCIX. accidit, quod sequitur: 
Erat quedam mulier pauper et ancilla, 
Oriunda Scanie, dicta Petronilla; 
Ceca per quinquennium predicatur illa; 
Ostiatim ducitur ad villam de villa. 
5 Ne discredat alius, Ihesu, queso, presta: 
Eius fuit cecitas multis manifesta. 
Dum orbata lumine bino sit molesta, 
Fouit tamen pietas plebis hanc honesta. 
6. Jo: C. 10. in addidi. 11. coste scripsi-, ceste B; feste (?) A. 
14. Schania H. Olrik; Sclavia C. 18. ctere B; cserte A.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.