S. ERICVS REX DANORVM 
443 
Idem nec potuit sugere vbera matris nec bene comedere 
propter coherentiam lingue ad palatum. 
41. Magnus, Dei gratia Rex Norwegiae, Abbati de Ring- 
stad etc: — Post congratulationem de miraculis sancti Erici 
per abbatem sibi scriptis dicit, quod, cum in die anniuersarii 
sui, scilicet sancti Erici, pro ipsius anima missarum sollempnia 
agerentur, et sub canone omnes campane duitatis pulsarentur, 
duobus incarceratis apparuit lux magna, que cessante pulsa 
tione cessauit. Quod rex audiens illos morte digressionis in 
crastino Assumptionis liberos dimisit ob dei et dicti regis 
reuerentiam. »Cuius meritis«, dicit ipse, »credimus lucem 
illam fuisse.« 
42. Domina Cristina de Twethsehereth Lincopensis dyocesis, 
leprosa circiter V. annos, tum bis veniens ad sepulcrum Erici, 
non est sanata. Post tertiam vicem in reditu curatur, et 
quarta vice rediens hoc abbati et ceteris narrauit. Testibus 
domino Radulpho, sacerdote suo, Ingyld et Renedicto. 
43. Anno Domini M.CCLXX. Regnild, femina de Nor- 
wegia, Nidrosiensis dyocesis, quatuor annis ceca in sinistro 
oculo et tribus annis insensata, post visitationem multorum 
sanctorum, sancti Jacobi, Petri et Pauli, Nicholai etc:, apud 
beatum Ericum visum et sensum recepit, ipso sibi apparente 
et oculos cum penna liniente. 
44. Anno Domini M.CCLXXI. Ingeburgh de Tliorpse 
Asloensis dyocesis absente matre Helena combusta et mortua; 
post sortes inter Olauum et Ericum, vbi sexies prior venit 
sors Erici, facto voto sancto Erico, nocte sequenti post septem 
dies filia reuixit et cum matre venit Ringstad; in cuius vertice 
apparuit signum combustionis. 
45. Anno Domini M.CCLXXIII. puer surdus et mutus ad 
tumulum sancti Erici in sompno vidit columbam exire de 
sepulcro eius ; post hec rediens ad puerum fecit signum crucis 
sub mento, dicens: »Promitte, quod non periurabis [etc.], et cura 
beris; et primum verbum tibi sil: ‘Benedictus sit deus et 
1. Idem scripsi-, Item C commedere B. 2. palatium (sed i 
deletum ) B. 3. Norvegise B. 5. conscriptis B. 6 . solempnia B. 
10. liberos om. A. 13. Thwethaehaereth A. 14. bis addidi. 
27. sequente B. 32 eius scripsi-, etc, C. 33. etc. deleui. 
5 
io 
15 
20 
25 
30
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.