442 
VITAE SANCTORVM DANORVM 
lancea. Facto voto sancto Erico equum dimisit apud sacer 
dotem in Hysernaethorp; et conualuit. 
32. Puer duodennis de Scania, de villa Ystath, Esbernus 
nomine, contractus per duos annos, per patrem Joon portatus 
5 Ringstad, i bi ad tumulum sancti Erici gressum recepit. 
33. Cum regina Margareta apud Rostok exspectaret filium 
suum Ericum regem, venturum de captiuitate marchionis 
Rrandenburgensis, in maximo incendio quidam ciuis commisit 
deo et beato Erico domum suam, nihil deportans. Remansit 
io intacta, combustis ceteris circumquaque. 
34. Thorse Scarensis dyocesis, tribus annis ceca, facto 
voto ad sepulcrum sancti Erici iens, in uia lumen recepit 
anno Domini M.CCLXV. 
35. Eodem anno femina de Morsho Jutise, de parrochia 
15 Scalethorp, Thurae, XIIII. annis ceca, ad sepulcrum sancti 
Erici visum recepit. 
36. Signae, de Suecia et villa Langruth Lincopensis dyocesis, 
nata in Lundby Scaniae, XIII. annis ceca, apud sepulcrum 
Erici visum recepit. 
20 37. Anno Domini M.CCLXVIII. puella de villa Rierghby 
Roskildensis dyocesis, VIII. annis gressu, visu et loquela 
carens, facto voto per matrem et apparente ei sancto Erico 
per sompnum sanata est. Testibus domino Stigoto Paetersen 
milite et sacerdote domino Paulo. 
25 38. Anno Domini M.CCLXIX. Katrina de Marae Linco 
pensis dyocesis, circa XXIII. annos surda, que cum domina 
sua ultra mare fuerat, nec ad limina sanctorum curata, apud 
beatum Ericum sanata est. 
39. Puella Thrumy de villa Fellaebalgh in Dyrsia Aru- 
30 siensis dyocesis, ceca per IIII. annos, ad sepulcrum sancti 
Erici visum recepit. 
40. Puer de Horsnes, natus apud Randros, mutus et 
surdus a natiuitate, ad sepulcrum Erici curatus est. Requiritur 
nomen suum; dixit se nescire, quia nunquam prius audiuit. 
3. Ystat A. 5. Ringstad, ibi scripsi ; Ringstadis C. 7—8. Brande- 
burgensis (s/c!) Marchionis B. 12. Erici sancti B iens addidi. 
29. Thrumij, ut vid., B Fellsebalgh (e corr. ex o) B; Fiellaebalgh 
A; feldbalig H.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.