Full text: Vitae Sanctorvm Danorvm

408 
VITAE SANCTORVM DANORVM 
5 
10 
15 
20 
Arusiense, quod; cum felicis recordationis Innocentius papa, prede- 
cessor noster, uobis, frater episcope ac fili abbas, et bone memorie.. 
Slaewicensi episcopo sub certa forma suis dederit litteris in man 
datis, ut associatis uobis uiris religiosis et deum timentibus de 
uirtute morum et ueritate signorum, operibus uidelicet et miraculis 
pie memorie Nicholai, nati clare memorie Kanuti regis Dacie, 
diligentissime inquirentes, que inueneritis, eidem predecessori 
uestris studeretis litteris fideliter intimare, licet uos, episcope ac 
abbas, ipso episcopo interim sublatb de medio, in parte seruaueritis 
formam ipsam, huiusmodi tamen negocium minus sufficienter 
instructum ad sedem apostolicam remisistis. Verum quia in tanto 
negocio est cum maturitate debita procedendum, nos te, fili prior, 
in hoc eidem Slaewicensi episcopo subrogantes discretioni uestre 
per apostolica scripta mandamus, quatinus procedatis in eodem 
negocio iuxta ipsius predecessoris continentiam litterarum, uidendi 
curatos ad inuocationem dicti .N. et eosdem iuratos diligenter 
examinandi plena uobis auctoritate nostra potestate concessa, non 
obstante sedis apostolice indulgentia, qua dicitur ordini tuo, prior, 
esse concessum, ut dicti ordinis fratres non possint inuiti cogi 
cognoscere de causis seu intromittere se de negociis ab ipsa sede 
committendis eisdem. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis 
interesse, tu, frater episcope, ea nichilominus cum eorum altero 
exequaris. Datum Lateran: Idus Decembris, pontificatus nostri 
anno primo. 
2. et fili M. 3. Slesvicensi B. certa VAM; scripta B. 4. asso 
ciatis V; asciatis AM; ascitis B. 5. virtute VAM; veritate B. 
7. inueniretis B. 8 . nos A. 8—9. et abbas M. 10. huius B. 
13. Sleswicensi BM. 14. procedatur B. 18. apostolicse sedis B. 
19. cogi addidi. 23. Laterani A; Lateranis M. Orthographica 
quaedam praetermisi.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.