Full text: Vitae Sanctorvm Danorvm

S. NICOLAVS ARVSIENSIS 
407 
illorum, quos in ecclesia triumphante glorificat, aliquorum fidem 
et merita in militante miraculis declarando, ut per ea prauitas 
confundatur heretica et fides catholica confirmetur. Sane caris 
simus in Christo filius noster .C., illustris rex, ac uenerabiles 
fratres nostri,.. archiepiscopus Lundensis, episcopi nec non clerus 5 
et religiosi regni Dacie per suas nobis litteras intimarunt, quod 
recolende memorie Nicholaus, natus clare memorie Canuti regis 
Dacie, diuina misericordia faciente aggregatus existit collegio super 
norum, gloriam concesse sibi beatitudinis signis exprimens uirtuosis; 
nam circa sepulcrum eius et loca alia per inuocationem sui nominis 10 
et deuotionis sincere suffragia multa miracula circa multos mirabilis 
in altis dominus multipliciter operatur, ita ut illius sanctitas 
manifestis indiciis comprobetur, et ipsius inter alios sanctos non 
inuocare suffragia sit indignum; quare dicti rex, archiepiscopus, 
episcopi, clerus et religiosi nobis humiliter supplicarunt, ut super 15 
huiusmodi miraculis testimonia recipi mandaremus. Verum quia 
in tam sancto et pio negocio est cum grauitate ac maturitate 
preuia procedendum, de fide ac circumspectione uestra plenam in 
domino fiduciam obtinentes discretioni uestre per apostolica scripta 
mandamus, quatinus ascitis uobis uiris religiosis et deum timen- 20 
tibus de uirtute morum et ueritate signorum, operibus uidelicet et 
miraculis dicti .N., diligentissime inquirentes, que inueneritis, nobis 
uestris litteris fideliter intimetis. Quod si non omnes hiis exequendis 
potueritis interesse, duo uestrum ea nichilominus exequantur. Datum 
Anagnie VIII. Kal. Augusti, pontificatus nostri anno duodecimo. 25 
II. Epistula Alexandri papae IV. 13. mens Dec. 1255, 
Alexander episcopus, seruus seruorum dei, uenerabili fratri.., 
episcopo Wibergensi, et dilectis filiis.., abbati de Cara Insula Cister- 
ciensis ordinis Arusiensis dyocesis, et.., priori fratrum predicatorum 
Arusiensium, salutem et apostolicam benedictionem. Significarunt 
nobis uenerabilis frater noster.. episcopus et dilecti filii capitulum 30 
11—12. Psalm. 92,i: mirabilis in altis dominus. 
4. .C. VAM; Canutus(!) B. 5. nec non om. M. 8—9. supernorum 
VAM; sanctorum B. 9. virtuosis ABM; gloriosis V. 12. in aliis B. 
16. huius B. 17. ac VA; et BM; item v. 18. 20. ascitis VB; 
asciatis A; associatis M. 21. virtute VAM; veritate B. 22. dicti .N. 
addidi. que VAM; Quae cum B. 23. uestris litteris V; litteris 
vestris ABM. 24. potuerint B. 26. venerando B. 30,.. sc. Petrus 
(Ugoti). 
27
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.