Full text: Vitae Sanctorvm Danorvm

VITAE SANCTORVM DANORVM 
24 
Sanctus, cecis est candela, 
69. Pes claudorum et tutela. 
In II. Vesperis. 
Super Magnificat. 
A. 70. 0 confessor egrègie - , protector precantium, 
Qui iam fulges in requie - supernorum ciuium, 
72. Seruis tuis in hac die - tuum fer auxilium ! 
68 sq. cfr. Job 29,15: oculus fui cseco, et pes claudo. 
68 . sanctus AO; factus LD; factis R. 69. pes AO; plebs LD; 
plebi R et scripsi; est omnia Breu. 70. pcanciumOD; peccantium C. 
IV. DE SANCTO THEODGARO. 
YMPNUS. 
Ex Breuiario Othiniensi. 
Stella recurrens circuli solaris 
sacra reduxit festa confessoris, 
inclita cuius merita resplendunt 
variis signis. 
Iste restaurat morbidis medelam, 
surdis auditum, tacitis loquelam, 
pedibus claudis robur et virtutem 
precibus dignis. 
Laude splendebat celebre, dum vixit, 
hincque post mortem conditor euexit, 
conferens illi, que suis promisit, 
gaudia regni. 
Corde sincero rogitemus sanctum, 
quatenus nobis tergat Eue planctum; 
audiat libens huius ympnicantum 
V laude perhenni. 
Sit deo soli decus et potestas, 
cuius in celis rutilat maiestas, 
qui regit mundum, angelos gubernat, 
trinus et unus. 
■) O*: ymni.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.